Aufsatz 
De excolendis sensibus, inprimis de pulchri ac decori sensu / indicit Joh. Ph. Sandberger
Entstehung
Einzelbild herunterladen

25

amorem cum moribus colendis quodam modo cohaerere facile concedimus, cum sine illa nulla pulchritudo cogitari possit externa. Cujusmodi munditiae amor cum morum integritate ac simplicitate conjuncta omnibus placet, ejus- que amantes, licet inſimo sint loco, diligere nos jubet. Ab externa corporis autem ad internam animi transire pulchritudinem nemini est difſicile, immo integrae hominis naturae maxime conveniens atque accommodatum videtur.*) Nam ut oculus externus, munditia et ordine adsuetus, parva macula, etsj corpus ipsum non afficit dolore, aut rerum sine ordine dispersarum agitatur adspectu ac tanquam vero angitur dolore: ita internus quoque hominis oculus adsuescere potest atque excoli, ut solus dissolutaè indignaeque tum ipsius tum aliorum vitae conspectus summo eum afficere possit dolore ac sollicitudine, quoad, quantum in ipso situm est, molestum removerit statum, eumque, qui solus ei placere potest, reduxerit. Ita enim in rerum natura positum est, or- dinem omnium rerum esse parentem atque auctorem. Ex turbulentissimis tempestatibus natura ipsa ordinem desiderat et quietem. Pari modo, ut in- numera demonstrant exempla, animi temperatio atque tranquillitas, qua affi- cimur et ordinem contemplantes et munditiem et partium consensionem et ele- gantiam, quibus naturae opera atque artes sunt illustrata, honestatis magno, pere alit adjuvatque studium. In conspiciendis artium operibus ex quotidia- narum languidarumque rerum turbis emergentes in serenum quasi escendi- mus coelum, in quo clarius intuemur pulcherrimos naturalium moraliumque rerum flores gratissimasque cujusque rei formas. Sic animus vilibus atque vulgaribus liberatur sensibus ad meliora altioraque exsurgens: clarius intelli-

git rerum naturam, judiciumque rectius distinguit, ac simul animi libido

semper fluctuans ad quandam pulchri generosique propius accedit speciem.

*) Conf. Cic. de ofl. I. 4. extr.