animi fruimur voluptatibus: in memoriam enim antiquorum redigunt artem lepidasque mythologiae fabulas, multos practerea mores multaque instituta, ex quibus egregii illius Graecorum populi mens elucet alta, quam alii adhuc frustra aequare studuerunt populi. Sed perseverandum est vobis: nam multo hoc studium eget tempore magnaque animi pertinacia. Ita exornati recen- tiorum quoque scriptorum opera tum demum ex antiquorum comparatione rectius existimabitis rectiusque iis utemini.
Qua in re illud quoque monendum nobis videtur, nonnullorum minus eruditorum inanem esse timorem, ne pulchri decorique sensus eos, qui certis aut publicis negotiis erunt intenti, in iis exsequendis interpellet, aut, quod magis sit noxium, a rerum gerendarum consuetudine abducat. Dummodo elegantiae studium fuerit rectum, veros nunquam deseret discipulos, sed con- tra confirmabit atque internam externamque iis praebebit maturitatem, qua ii inprimis indigent, qui nullis aliis rebus sunt instructi, quam quae ad munia, in quibus coërcentur, sunt necessaria. Qui omnino inprimis eruditi ac utilis- simi cives iidemque honestissimi esse possunt, quos civitas honoribus afficiet atque praemiis. Sed nihilominus magis sublimi egere perfectione, quae tanti est momenti cum ad externae vitae agendique rationem, tum ad internam vi- tam aique lactitiam, nemo negare potest. Nam non nisi in sensum venusti minus excultum congerendum est, virtutem sacpius aut rudi atque formido- losa, aut difficili ridiculaque conspici forma, cui neque, quae decet, est digni- tas neque suavitas.— Sed modus tenendus est, quamquam hac de re ube- rius disputare possumus.. 4
Restat, ut, quantum alacer integerque pulchri decorique sensus ad rectos conferat mores, doceamus. Multum abest, ut ex elegantia virtutem egigni
contendamus. Virtutis enim nil nisi virtus ipsa fundamentum esse potest:
quare id solum dicimus, illo sensu adjuvari posse virtutem. Munqditiae
4


