Aufsatz 
De excolendis sensibus, inprimis de pulchri ac decori sensu / indicit Joh. Ph. Sandberger
Entstehung
Einzelbild herunterladen

24

Nonne ex illo universi creatore et conservatore delibatos habemus ani- mos? Num melius ad imitandum nobis proponere possumus exemplar, quam hoc numen divinum, rerum naturam non modo in ordinem digerens, sed etiam servans atque exornans? 2

Ex quo efficitur, artium non esse hunc finem, ut admirationem conci-

tent aut voluptatem, sed ut animo moveamur atque ad honestatem incitemur.

Hunc divinum spectantes finem artes ingenuae mentem ad Deum attollunt,

naturae humanae auctorem. Quod intimo sentiens animo PHIDIAS, celeber- rimus ille Graeciae artifex. Minervam doctrinae artiumque finxit deam: vir- ginali castimonia totam sapientiae spiritui se dedidit: unum ei est desiderium homines ad virtutis viam ducendi et a vitii illecebris scelerisque tuendi incur- sionibus. Summa ex statu elucet animi tranquillitas: nam sola est dea, quam nulla tenet cupiditas. Majestas ac pulchritudo vultus Jovis divinam ostendunt filiam. Haec recta formae ratio sapientiae deam nobis indicat, a quovis dis- junctam vitio, quo et abundantia et inopia divini numinis deformare possit naturam. In dextra, Pneiarezezjeldris dus ujmulenuacum ürmitote con- juncta continetur victoriam; donans sapientia. Sie itnihe! as digoins

Quare hoc contemplantes simulacrum, juvenes dilecti, fes verasac ebgni. tione dignissimas mente tractetis et perserutemini, haud negligentes ea quoque animadvertendi occasionem, quae placent partium consensione atquè pulchri- tudine. In legendis poëtis accuratam grammaticam séquamini enarrationem, qua omissa comprehendi non possunt: tum vero majore gaudeatis voluptate veterum Ppoëtarum opera contemplandi artiſicia et egregia et quod ad ingenium formamque attinet, numeris suis dbsoluta sentiendi. Beati vobis videamini, quibus eximius animi eultus ubtingat literis artibusque eruditis Neteres Graecorum alque Romanorums scriptores,(quos classicos vocat GEIIIOS,) subsequentium magistri fuerunt populorum. Quos legentes pluribus aliis