Aufsatz 
De excolendis sensibus, inprimis de pulchri ac decori sensu / indicit Joh. Ph. Sandberger
Entstehung
Einzelbild herunterladen

.³²

27

Unus idemque enim est fnis, quem omnis doctrina omnesque spectant artes,

utilia honestaque colere atque exornare. Pulchritudo, hoc suavissimum Dei donum atque haec mirifica gratia, quam natura, numinis filia, in omnia sua effundit opera, qulcissimum naturae est beneficium. Artifices igitur, liberali- bus se dedentes artihus, munus habent divinitus delegatum, salubres pulchri effectus multiplicandi aut mutandi et ad variam earum copiam excolendi. Cujus muneris dignitatem colamus ac quantum possumus, nos quoque co- rum, quae vere pulchra sunt, amore in generis humani salutem conferamus. Nunquam ingenii abusus, pravitati serviens, nobis placeat: nunquam luxu- riosa illa animamque frangens musicae mollitia, nunquam obscoenac illae tum plasticae, tum picturae, tum artis scenicae saltandique figurae. Procul absint a morum doctrina sophistarum more obscaecantes illae disputationes, procul omnis venusta captiosarum personarum poëticae, quae rectas non spectat mores, exornatio. Contra ea constanter eum, qui semper optimi cu- jusque fuit, teneamus cursum. Ita, et qui bello et qui pace ornant rempubli- cam, et patres familias integri generosique evadunt viri: ita et imaginandi vis et mens et sensus naturali ac succulento aluntur nutrimento: hujusmodi enim pulchri honestique est studium. Ita beatissimus ille tranquillitatis status in animo efflorescit, quo meliorem naturae humanae partem ejusque excelsam,

qua nati sumus, legem comprehendimus et ad honestas vere impellimur

actiones.

Nam quis est, qui, cum carmen bucolicum aut lyricum aut egregii ele- V giam legerit poëtae, aut cum cantu animum erigenti fuerit oblectatus, ad ul- V lum impellatur malefactum? aut quis, cum animum pulchra paverit pictura, ad furum latronumve transeat catervam?.

Duo gravissima sunt, quibus mores aluntur augenturque adjumenta,

alterum rationem colere et confirmare, alterum illecebras despicere. Solli-