Aufsatz 
De excolendis sensibus, inprimis de pulchri ac decori sensu / indicit Joh. Ph. Sandberger
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

propriae utilitatis cupiditas atque illiberalitas, animi quritia et immanitas, alienam salutem evertentes.

Num haec tecum reputes non captus rationem cognoscendi desiderio, qua saluberrimnm illum in animo provocare possis sensum? Prima autem atque efſicacissima ad haec via sunt exempta. Quorum plena historia est praecepto- rum: omnis exempli documenta in illustri quasi monumento intueamur posita. Plurima homines imitatione ducti perficiunt bona. Idcirco beatos praedica- mus juvenes, bonis parentum ac magistrorum exemplis gaudentes. Qua imi- tationis vi occulte moventur puerorum animi, ut sua sponte ca, quae ab iis, quos diligunt, continuo fieri, qua ratione hos semper agere vident, imitentur, haec fieri oportere atque ita omnibus agendum esse hominibus judicantes. Qua via et familiarum et societatum populorumque mores exstiterunt. Quam ob rem mature animus tanquam incalescat justitiae, humanitatis, liberalitatis, benevolentiae atque ejusmodi virtutum exemplis ad magnas cogitationes gene- rosasque actiones. Qui simulatque in animum penetraverint sensus, huma- nitatem exuere nunquam poteris, sed quacunque improbitate ac turpitudine vehementer moveberis. Tantum Positum est in educatione, et inde factorum aut honestatem aut turpitudinem rectius ponderare possumus cognoscentes, et a quo quis educatus sit, et quae res eum affecerint.

Secundum est honestatis instrumentum justorum ac sapientium virorum de aliorum operibus cognoscere judicia. Nam, mihi crede, si effici posset, ut coram pueris non nisi recte ac religiose, neque unquam magis odio aut amore quam veritate judicaretur, ipsi non aliter sentirent. Tanti momenti aliorum

sunt judicia in juvenum animos. Verum et tertium, quod negligere nolumus,

adjumentum fideliter ac facile honestatis sensum tuum servabit et confirma-

bit, ad factorum consiliorumque conscientiam animadvertendi consuetudo. Quae potissimum viam tibi monstrabit, si forte aliorum judicia errant, aut si