vſ0)ſſſſ
8
— 19—
decora atque honesta: ita enim mores quasi manu traduntur et exculta de- mum ratione, mente honesta appetuntur. Quae continentur et studio recti honestique et odio mali atque scelesti. Ab eodem fonte gaudia tibi manant verecundiae, ubi te ipsum actionum cognoveris auctorem, honestatis legibus convenientium: sin fuerint contraria, interni contemtus et poenitentiae non evades cruciatui.
Quid magis homines conciliat quam voluntatis consensio? Amicorum nu- merum facile augebis honesti rectique amans. Simul gaudia quoque percipies, quae cognoscendis et existimandis aliorum virtutibus sunt conjuncta: contra ct aliena aversans vitia eadem facilius ipse vitabis. Cur animo tam studioso ejusmodi facta audimus, quae magnis obstructa sunt difficultatibus, nec sine damno detrimentoque patrantur? profecto non sola cupiditate et novarum re- rum studio ducti, sed quia sensus generosi magnique inde excitatus veram nobis affert lactitiam eamque hoc majorem, cum ipsi ita egerimus. Pariter e contrario animi quandam offensionem atque humilitatis sensum opprimere non possumus, ubi magnis cum incitamentis recte agendi male actum esse observaverimus.*) Virium opes a natura tibi datas in benefactis consumere consuetus laetis animi fortis sensibus gaudebis: corporis bonis honoreque ex- terne eodem utentem modo generosae superbiae sensus atque tranquillitatis ie laetiſficabunt: contra ea hisce bonis carens animi minuti et fracti vitam deges, timiditate ac moerore pudoreque afflictus. Quanta omnium laetitia esse debet, qui EPAMINONDAE aut ARlSsTIDIs instar rerum gerendarum habent incita- mental Quanta salutis humanae auxilia, quae divinae virtutes sensus sunt caritatis generis humani atque illins ad communem salutem defendendam amoris, non nisi alienum spectantis commodum! Quam turpes contra
2
—˖—
» Cicrno de fin. L. II. c. 14— ¹9. III. c. 11.


