— 18—
Quis eum sensum vituperet, quem percipimus ex cognitione nostra propa- gata vel imminuta! Sixe illa est Jaetitia, quam percipimus, nobis conscii, ea, quae cogitatione nobis fingamus, mente sic excoli posse, ut legibus ingenii est consentaneum: sive illud est fastidium, quod aegre ferimus, contrarium sen- tientes: utrumque affert utilitatem. In illo purum generosumque continetur vitae gaudium et ad perſiciendum animum progressio: nova, mira, perspicua, certa, vera et inter se cohaerentia illud nobis praebent gaudium: at quotidiana et vulgaria, obscura et incomprehensa, dubia et contraria, inepta et falsa illud excitant fastidium. Utrumque nunquam acquiescentem animi alit ni- sum ad consensum veritatemque in omnibus rebus. Quam venerabile hoc est studium hominis res occultas et inauditas addubitandi et rejiciendi. Quanta contentione ac constantia res contortas explicare gravioresque disquisitiones expedire studet, idque ab omni commodi studio alienus, nec ulla nisi veri indagandi cupiditate invitatus. Quale esset genus humanum, qualis religio doctrinaque hoc sensu studioque minus excultol Jure igitur pertomnium sae- culorum memoriam vivunt heroici illi viri, veritatis magistri ac defensu- res, qui vires vitamque in inquirenda et disseminanda consumserunt veri- tate. 1—
Sensum nunc respiciamus eum, quem vocavimus moralem. Qui nullo pacto solus ille decori et tralaticii sensus esse potest, quem multi, adeo et phi- losophi, nostrae naturae existimarunt regulam, tantum more externo diseri- men recti pravique metientes ac satis fecisse putantes, quod pro legibus se ge-
rerent. Tum demum, ubi homo se excolere, ac quae honesta sunt, cogitare inceperit, ea, quae recta aut mala sunt, ratione ponderat et ad perfectionem in exercendis iis nitens paulatim ethicus hominis emendatur sensus- Haec est via, qua sensus ad rectos mores vitaeque honestatem pertinens jam in parvis se explicat. Consueta et ab omnibus comprobata eadem juvenibus sunt


