sympathetici sensus pars assequitur, rectus ejus pendet usus. Exornes igitur animum ea, qua opus est, magnitudine atque honestatis corrigas sensum, qui recta via eo te ducat, ut cum aliis simul et laeteris et doleas.
Qua ratione hunc sensum ab erroribus incultae tueberis naturae, et jure amabilis animoque dignus erit humano. Cur igitur non sit omittendum, quin sensum recte colamus exerceamusque consociatum, hoc satis nobis patebit considerantibus, quid ex intermisso illo secuturum sit cultu. Nam cum tene- rior ille animi sensus, aliorum et dolorem et laetitiam facile percipiens, simul origo sit illius ad communem salutem tam necessariae animi inductionis, qua unumquemque amplectimur benevolentia ejusdem generis animantem: haec inclinatio, quam caritatem vocamus generis humani, parum excoleretur ac gravissima ejus periret utilitas. Quid autem sit, quod illam caritatem dili- gentissime alamus et sustentemus, hujus rei gravissima nostra ipsorum cogi- tatio pracbet argumenta, omissis quoque religionis Christianae praeceptis. Nam insito nobis perfectionis desiderio admonemur atque impellimur, ut alios agnoscamus pro iis, qui novas nobis pracbeant cogitationes, quorum animos nobis conciliare et beneficiis obstringere possimus, qui varia nobis praebeant commoda, quibus propinquitate simus conjuncti atque eandem ob causam aestimatione dignos putemus, quibusque varia debeamus officia. Quam ob rem populi excultae hominum vitae expertes hospitalitatem exercebant, quod nungquoque laudibus efferunt peregrinantes, qui disjunctissimas peragrarunt terras. Fingamus, vitac socialis jucunditate, caritate inter natos et parentes, propinquorum amore, Pietate, amicitia, benevolentia et grata beneficiorum memoria, itemque mortuorum recordatione nos esse orbatos: quot vitae ille- cebrae una nobis eriperentur, quot generosorum gaudiorum atque virtutum impulsus, quibus Dei reddimur similes!— Sed ne longior sim, quam ne- cesse est, cujusque reliqua permitto judicio.
3


