— 46—
congressu removet ac permissa quoque turbat gaudia. Dercipias igitur, nemo repugnabit sanus, sonorum concentum, ita ut animus honesta ingenuaque denuo amplectatur, neve cogitatio recta deſflectat via. Haud frustra sonorum suavitas suas tibi praebet delicias efficitque,'ut vocemi tibi formes et canoram et firmam, qua nervose ac suaviter utaris. Nec sine causa odorum suavitatem ciborumque saporem natura tibi porrigit jucundum: ad percipiendum tibi reseravit sensus: sapienter iis uti tuum est, at hebetare sensus male sanum. Altiora et magnificentiôra, ad quae nati sumus, haud oblitus, juxtaque vo- luptatis fructum menten diligenter acuens ad intelligenda vera, honesta atque pulchra libidine non nisi rarius uteris ad pudica gaudia animumque a con- tentione relaxandum. Quare mature resistere discas contra mollitiem atque luxuriam, et operam des quam maximam indurando animum adversus cor- Poris voluptatem, quod ratio integra tibi et pietas erga Deum imperant, ut aeque serenus cernaris et amabilis ac sincerus animoque validus.
Recta enim corporis sensuum cultura simul hinc atque illinc ad animi sensus confert excolendos eosque sustentat. Quod sane pertinet ad eos, quos sympatheticos vocamus, quorum est aliorumt aut laetitiae aut doloris nos reddere socios, ex quo animi apparet bonitas. Nam insitum nobis per- fecti desiderium non semper nostrae ipsorum salutis ducitur ratione, sed multa cupimus, quoniam aliorum et aqjuvat et auget salutem. Quare adeo animalibus ac rebus sensu vitaque carentibus et universae naturae consen- timus. Qui appetitus perutilis partim Physicae, partim moralis nostrae est naturae. Cujus sensus physicam partem non nostri arbitrii, sed cum omni cujuscunque natura atque constitutione esse connexam supra diximus: mo- ralis contra pars seu facultas atque propensio ad aliorum conditionem ex Im. dustria intendendi animum ac similem in nobis excitandi sensum, nostri est
arbitrii, ideoque educatione et usu excoli Potest. Ex recto cultu, quem moralis
2


