— 15—
ut poëtica, eloquentia, musica picturaque, plurimi magis artium sibi poscunt servitium, quam sublimia, quae ab iis adjuvantur, consilia sequuntur.
Sic non multum abest, quin omnis cultura elegantior ex adjumentorum ad excolendum genus humanurf numero rejicienda et secernenda videatur. Restat igitur, ut rem per se bonam ab iis, quae contra dicuntur, deſenda- mus atque ita illustremus, ut non solum innoxia, verum etiam saluberrima appareat.
Qua in re ad contemplandos revertamur singulos, quos supra usur-
pavimus, sensus: ante omnia vero pro certo habeamus, recte perspectum
sensuum cultum nunquam esse nociturum, sed contra ad perſiciendam mul⸗ tum conferre naturam humanam. Quod extemplo transferamus ad ea, quac de colendis corporis sensibus dicta sunt.
Rectus corporis sensuum cultus prudenter et constanter medium inter nimiam mollitiem et torporem tenere studet. Sed ut nimia ad ea, quae corpori sunt jucunda, proclivitate animus magis sublimibus gaudiis perci- piendis idoneus obturbatur: ita arcum non sine intermissione intensum esse posse animumque tamquam relaxatione quadam libidinum indigere fructu, luce clarius est. Jam enim animi remittendi gratia a natura voluptaria quaerere jubemur, ac recto voluntatis nostrae arbitrio hujusmodi gaudia
eligere ac percipere permissum est. Sic omnium tomporum sapientissimi vivere consuerunt viri, atque ii, qui magno cum labore animo callum ob- qucere in laude posuerunt, obliti sunt, rationi convenienter voluptatibus ſrui, id vero naturae humanae esse accommodatum, quam noscere et colere sapientissimi cujusque est. Haud frustra ideo tot vias, quibus singulis sa- tisfat sensibus, praebet natura. Neque quemquam latet, ab humanitate abhorrentem illam immanitatem adeo in permissis atque necessariis rebus,
animum male afficere. Cujusmodi vitae genus homines et ex hominum


