Aufsatz 
De excolendis sensibus, inprimis de pulchri ac decori sensu / indicit Joh. Ph. Sandberger
Entstehung
Einzelbild herunterladen

à

in iisdem saepe congruunt rebus. At saepius aliud suadet sensus, aliud ratio. Non raro officium se gerendi modum Postulat elegantiae contrarium: contra ea elegantia propensa esse potest ad rem, quam ratio, morum judex, repudiat. Ubi vero elegantiae vis diutius praevaluerit, ibi rationi non am- plius vult subjici, sed adjungi. Quare permulti sunt, qui vana falsaque Potius sibi, quam inurbanum quid concedant: qui potius humanitatis lae- sionem quam honoris sibi ignoscant, aut qui ad maturandam animi per- fectionem, ut in speciem placeant, seque ostentent, corpus corrumpant et, ut mentis admirationem efficiant, mores abjiciant. Sic ab iis, qui elegantes esse nituntur, quaedam morum depravatio abesse non potest, a qua tutus est homo rudis. Apud hunc auctoritatem quidem non obtinent cupiditates: Peccans quoque eodem fortasse temporis puncto rationi paret, factum vitu- perans. Perversa voluntas mentem maculat ac tandem efficit, ut ad ea, quae placeant sensibusque pulchra occurrant forma, rationem quoque con- gruere opinetur. Perniciosissimum moribus esse potest, ubi corporis animi- que studia atque desideria, quae non nisi sola in mente plane possunt con- sentire, plus justo sunt conjuncta. Ratio enim saepius honestatis sustentan- dae gratia simpliciter et absolute leges suas praescribat necesse est. Postremo silentio ne praetervehamur, elegantiae cultu quandam animi teneritatem effici, atque ita hebetari virtutem, quae secundum naturam vim Postulat et fortitudinem. Accedit, quod pulchrarum adspectus formarum eupiditatem omnia ad corporis voluptatem referendi magnopere injicit, ac virtus, quae saepius severior minusque placens apparet, idcirco elegantiae operam dantibus displiceat, necesse est. Ex quo facile intelligimus, homines elegantiores turpia pravaque ignoscere posse, immo eos tandem suare et ama- bile habere peccatum, dummodo appareat pulchrum. Adeo ubi artes ad al-

tiora tendunt, ad sustentandam augendamque pietatem morumque castitatem,