Aufsatz 
De excolendis sensibus, inprimis de pulchri ac decori sensu / indicit Joh. Ph. Sandberger
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

nisi per speciem excolitur juvenesque ad graviora vitae hebetantur negotia, immo, quod maxime deplorandum est, eorum studium atque amor delen- tur, levioribus phantasiae ludis, quibus plane se dediderunt, graviori labori et negotiis, quac corporis voluptati injucunda sunt, repugnantibus.

Attamen haec omnia, quae contradicuntur, non nisi ca, quae in exco- lendo pulchri et decori sensu peccantur, attingere possunt. Quam secundus rectus hujus sensus cultus animo sit excolendo, infra disseremus.

Pari modo sensus aesthetici perpolitionem morum cultui nocere posse dixerunt, existimantes, mores aestheticos animi bonitatis et honestatis offi- cia nequaquam nobis injungere, séd bonorum morum penuriam hac ratione posse compensari. Experientiam quoque docere, cum generis humani per- politione ubique morum simplicitatem atque integritatem evanuisse et apud yeteres Graecos atque Romanos juxta templa, mansuetioribus exstructa Musis atque CHlARISIN, omnihus ineptiis vitiisque esse sacrificatum. Neqyue aliter rem se habere posse, cum, quae sensibus et cogitationi placeant, ho- minem ultro ad libidinem pronum, magis excitent, quam quae voluptati re- pugnent atque gubernare debeant cogitationem. Itaque, cum res ita se habeat, ſieri non posse, ut, si pulchri ac decori sensus de industria excolantur, in- tegra ratio, quae nil nisi bona velit et honesta, praevalitura sit, ubi inter

recta et honesta interque pulchra et jucunda eligi debeat. Reete igitur prae- clarus nostrae aetatis scriptor, homines omne studium in excolendo pulchri

ac venusti ponentes sensu eique sensui tanquam legislatori, cujus omnia ge- rantur arbitrio, obedientes necessario in pejorem partem verti dicit. Homo elegans et politus a solo quidem naturae appetitu sese removens

innatum voluptatis desiderium ratione regit atque honesti venustique sensus

) ScuitrEn.