Aufsatz 
De excolendis sensibus, inprimis de pulchri ac decori sensu / indicit Joh. Ph. Sandberger
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

est ordinum hac re ex more recepto excellere, ut a ceteris distinguantur, ubique saniores non nisi altiore animi cultu et dignitate priores partes com- parari posse habent persuasum. Ans*

Quod praeter morum culturam apud eos, qui aut nobili genere nati, aut creati sunt, aut fortunae filii, praecipua in excolendam cognoscendi facultatem confertur diligentia, hoc eorum continetur vita. Pari modo inde ab omni tempore apud cultiores populos cultura quaedam sensus pulchri et perpolitio fuit bene educatorum. Quam recte nihili facimus, si nil nis; parum diligens est novissimarum litterarum cognitio, aut recentissimi moris imitatio, aut consuetudini receptae conveniens artiſiciorum cujusque generis amor aut quaedam vestitus elegantia, aut ne quid contra morem fiat et consuetudinem. Quod apud Romanos praevalebat vitae genus, cum Gra- jorum mores increbuissent: laudem captabant elegantiae exquisitique judici. Quas ad res nunc quoque multum conferre existimant, et cum iis versari, qui aliquam artium vitaeque elegantioris tenent scientiam, et peregrinatio- nes suscipere, et mores oblectationesque sectari, in Piibas, nescio, quae urbanitas cerni putatur. 24 Sed ab hoc magis fucato pulchri ac decori sensu diligenter hontiorem illam dignoscamus culturam, qua viri ingenui atque sapientes semper excel. luerunt. Cum autem decori sensus tantopere connexus sit cum inferioribus animi facultatibus, imaginandi vi et corporis cupiditatibus, quidam, ne reliquis animi viribus atque inprimis intellectui nocere possit, metuerunt. Nam qui diligentius observarunt juventutem, eos haud fugit, juvenes a

parvulis ad ea, quae corporis sensibus placeant et cogitationem jucunde te-

neant, propensos facile ab aliis superari litteris addiscendis ceterisque gra- vioribus rebus. Neque sine idonea ratione prudentiores im ineptum illud legendi studium invehuntur parentes et educatores, quo- venusti sensus non