Aufsatz 
De excolendis sensibus, inprimis de pulchri ac decori sensu / indicit Joh. Ph. Sandberger
Entstehung
Einzelbild herunterladen

nostras, ut omnis earum agitatio atque motus cum summa illa Dei ratione conveniant? Quare ita quisque maxime est perfectus, ut quisque maxime integra utitur ratione. Eadem est, quae nos tuetur a superstitione atque errore in iis, quae pertinent ad religionem Deique cultum, tam internum quam externum.

Restat, ut pulchri venustique sensus sive eos, quos aestheticos vocant, anquiramus. Hi sunt ejusmodi sensus, ubi statum animi sentimus quarun- dam rerum impressione factum. Nam quoniam judicium congruam rerum sentit rationem, eae, quarum apta conditio statim est perspicua, et quae animadversae nos tenent, oblectationem, contrariae vero fastidium nobis parere solent. Pulchra ideo atque lepida, apta atque congruentia oblectant, deformia autem turpiaque, rustica et agrestia, inepta et discordia fastidium movere solent. 1

Sed nullum sensuum genus, quamquam ingenuis artibus eruditi minime eo possunt carere, tantopere vituperatum est multisque modis accusatum. Sicut omnes eam culturam, qua vitam formamus et mores, majori homi- num parti unice expetendam esse habent persuasum, quia honestum inpri- mis est optandum, idque culturae genus non nisi a recto proſicisci sensu morali: ita hanc rem secundum naturae leges sensus exterioris quoque mun- ditiae attingere atque pulchritudinis, inter omnes constat, quoniam interio- ris integritatis et animi Ppulchritudinis externa debet esse forma. Qua na- turae lege homines simul ad primum cultus pulchri ac decori producuntur gradum. Quae munditia magna cum simplicitate conjuncta tenuiores quo- que omnibus commendat: sed quod supra est, apud eos, qui fortunis non sunt ornati, non nisi inanis est splendor, quo nunc tenuia extollere et augere, nunc inopiam occuare cupiunt. Nam externum splendorem nun-

quam veram sapientes judicarunt praestantiam: immo etiam, si quorundam