— 10—
turbaretur misericordia!— Aut quantum beneſficia, per coecam miseri- cordiam ad indignos effusa, habeant pretium! Non dubium est identidem nobis, quin juvenes, molli animo praediti, qui parvula causa facile moti ob animi collaudantur bonitatem, non nisi mollitia et imbecillitate laborent, coque facilius decipiantur. Nonne sensum, quo saepius inducimur in er- rorem, magis coërcendum quam excolendum esse censeamus?
Vertamus nos ad considerandos eos sensus, in quibus humanae na- turae praecipue continetur dignitas, ethicos seu ad mores spectantes, et pios seu religiosos. Illos diligentissime ac per omnem vitam excolendos et confirmandos esse optimus quisque sine ulla dubitatione confirmaverit, quippe qui sint fundamenta honesti, quod proprie vereque dicitur, et apud omnes eos, quorum nondum recte exculta est ratio, principiorum locum habere solet magis sublimium. Ex quo facile intelligi potest, hujus sensus cultum nunquam nocere, in quo conscientiae instinctus, quem et religionem vocat CIcERO, positum est fundamentum judiciumque actionum et honesta- rum et scelestarum.
Quod pertinet ad sensum pium seu religiosum hoc summum pulcher- rimumque Dei donum, quod optimi omnium temporum viri intimo am- plectebantur animo, tum demum de via aberrare potest, ubi rectae rationis vocem negligentes atque rejicientes nobismet sufficere putamus. Exempla, quae nobis ob oculos historia ponit permulta, satis docere possunt, quan- topere cavendum sit, ne rationis, illius ceterarum animi facultatum custo- dis atque reginae, negligamus consilium, neve putemus supervacaneum. Num verae unquam inimica esse potest religioni recta ratio, quam sequen- tes reddimur perfectiores atque beatiores? annon haec ipsa est, qua ad perfectionem impellimur quam maximam Deique similitudinem atque imi- tationem? Nonne haec est, quae omnes ita regit atque gubernat vires


