satiandi non est potestas, miserrimi. Laboribus eruditi contra ea optime valent, nihil animum turbat, impedimentaque superare et ardua virilia existimant gaudia.
Animi exinde sensus examinantes, culturam eorum et auctum nocere posse facile crediderimus. Primum, quos vocant sympatheticos, repute- mus sensus. Positi sunt in convenientia et conjunctione naturae, quam νπ⁴εαeν vocant Gracci, ex qua aut laetitiae oritur societas, ubi gau- dio, aut doloris societas, ubi contrario alia animantia affecta conspicimus.
Benevolentia, qua ab aliis excipimur, aliorum bonitas lucri studio aliena, qua se probant nobis, haud voluntario similes excitat sensus in animo. Pro sensuum ratione, quam cum omni hominis natura et constitutione connexam esse experientia docet, animi aut mobiliores sunt aut minus sensibiles, unde vario modo cernuntur. Apud alios illa naturae cognatio et quasi concentus in intima mente inclusa sunt et occulta: apud alios verbis lacrimisque redundant. Qua concordia sublata etiam pulcherrimae illae virtutes benevolentiae ac societatis tolluntur. Attamen haec virtutis semina nocere et in errorem rapere possunt. Saepius in eo peccatur, quod in dijudicando facto pulchro id, quod ex animi indole facile gignitur, nec ullum animi bonitatis veraeque virtutis est signum, justo pluris existi-
mant ac pro virtute magniſice laudant, quod multum discrepat a virtute. Qua ratione a bonorum factorum dijudicatione certe impedimur haud re-
spicientes, legis vim non raro frangi, quod misericordia etiam apud homi-
nes annis maturos tam praevalida esse potest, ut rationem opprimat et
facile committat legibus contraria, cum ipsis videantur justa. Quis enim
sceleratum, justo legis supplicio percussum, misericordia ductus, poenae
surripiat, vel adeo eos, qui legis jussu eum persequuntur, quasi violen-
tos repellat! Quantopere recta rerum ratio ac publica salus hac perversa 2


