„F
— 8—
ubi labor et opera, aut officia non sine magno capitis ac fortunarum discri- mine sunt praestanda. Haec est inprimis, quae morum sanctitati nocet, non nisi prudentes nos esse docens, et pro vera animi bonitate illiberali- tatem substituens ac privatarum rerum respectum simulata se abdentem virtute. Haec eam animi alit conditionem, qua nos fallimus ipsos, eam- que socordiant ac perversam nostri fiduciam, qua honestatis specie a nobis observatae nos emendatos putamus et ob summam, quam in litteris arti- busque assequi possumus exercitationem, nos existimamus perfectiores ac nobis placentes delectamur.
Quam ob rem IrCURGUS, ut huic occurreret malo, juvenum corpora durabat usque ad mirandum illum stuporem in perferendis corporis dolo- ribus. Sed auream non inveniens mediocritatem in contrarium incidit vi- tium. Nam ut negari non potest, effusius indulgendo corporis voluptatibus majora minus ab hominibus sentiri appetique bona, sic contra maxime noxius est torpor. Spartanos enim' minus doctrina artibusque ingenuis quam fortitudine floruisse constat. Ceterum LrCuRGI laudanda est disci- plina, quae certo vivendi modo certaque lege id efliciebat, ut pueros cor- Poris labore et contentione a prava voluptatum consuetudine ita tueretur, ut parum eorum interesset, quo fruerentur cibo, dummodo fames depelle- retur, optimamne vestem gererent an viliorem, tempestas esset serena an adversa, molli an duro requiescerent cubili. Quare utique matres Spar- tanae praeter ceteras in eo gloriari poterant, quod civitati viros donarent, dedecori sibi ducentes, lautos esse atque labores molestiasque fugere aut jucundissima et utilissima quaeque eligere, et commodissimum ubique sibi quaerere locum. Conferamus cum his nostrae aetatis tot juvenes!— Jam satis habebimus, quod nimium volaptatis cultum condemnemus, quo mol-
les fiunt homines et effeminati, civitati inutiles atque, ubi corporis libidines


