— 27—
intemperantius se dedunt, eosque tanquam bonorum finem appetunt. Divi- ditur voluptas in humilem sive apertam, et in elegantem. Illa nil nis: libidinis captat fructum, neque decorum respiciens neque magis sublimia cum illis conjungens gaudia. In pueritia apparet ratione nondum exper- recta: apud omnes rudes invenitur populos et inter cultiores apud eos, qui, inſeriore loco nati, male sunt educati et effrenati: dehique etiam in immani illa intemperantia atque luxuria, qua depravatis saeculi moribus nobili quoque loco nati abripi solent viri. At eleganter servientes volupta-
tibus ita libidinum belluinarum sensus bonorum prosequi solent finem, ut et verecundia eas expoliant et voluptatis fructum producant modum tenentes
et magis sublimibus deliciis admixtis condiant. Haec est voluptas, quam summum hbonum esse dixerunt ARISTIPpUS et EplCURUS, et quam adhuc ca, quam eudaemonismum vocant, profitetur disciplina: haee ipsa est, cui prudentes callidique homines, qui bene docti plebejum non sapiunt, fro- quenter sunt dcditi. Quae luxuriae inventis alitur artibusque de vera via atque dignitate declinantibus. Quacum multae utique conjungi possunt virtutes, ejusque cultores saepe videntur boni atque amore digni. Haec- venusta veterum, cum maxime florerent, mores explebat Graecorum vo- luptas, unde eximia illa artium orta sunt opera, quibus ejusmodi aetas maxime secunda esse solet, ut nostra quoque documentum est, quae eodem laborare videtur morbo, licet cultura atque morum perpolitio pulchre no⸗ minetur morbus. Difficile interdum est dijudicatu, utra voluptatis species magis noceat: utraque enim multorum fons est flagitiorum. Elegantior contra ea voluptas, quantumvis placeat forma, pluribus ex partibus per- niciosior est, et aeque rejicienda. Nam et haec illi, quam in nos ipsos nostraque habere debemus studia, non solum repugnat dominationi, sed
nimiam quoque corporis dolorum profert aversationem, ac vim debilitat,


