4
— 6—
aestheticum, quo, quid sit pulchrum ac decorum, intelligimus, tertium,
quo res honestas ac divinas percipimus.— Sentiendi facultas nequaquam quidem ex arbitrio nostro pendere, ani-
mus autem in ca re otiosus esse atque educatio parum conferre posse vi-
detnr. Attamen diligentius observantes innatum tam pulchri decorique sen-
sum, quam laetitiae et doloris aeque excitari et excoli atque hebetari posse
ac corrumpi, ideoque sensus nostros custodiendos regendosque esse intel- ligimus. Quodsi ejus facultatis cultus tanta est auctoritas, in educandis pueris non debet negligi. Quae res eo diligentius est consideranda, non solum, quod intime cohaeret et cogitationibus et iis, quae aut expetimus-
aut fugimus, sed etiam quoniam ad excolendos confirmandosque mores multum confert.
Recte igitur hacc quaestio et educatores juventutis et populorum legis- latores exercuit. Aliam Lycurgus in educandis pueris tractandi sensus ha- buit rationem, aliam Solon aliique legislatores. Cujus rei diversos eventus noscere operae pretium est. Clarius autem rem intelligemus primum con-
templantes, quatenus sensuum cultura possit esse damnosa. A corporis
sensibus capiamus initium.
Non nisi calamitatem hominibus inferent corporis sensus culti atque aucti, simulac virtus ullo modo vocatur in discrimen. Ejicienda est ab hac
Parte illa immanitas omnem corporis voluptatem aut dolorem repellens, qua
non solum singuli homines, verum etiam gentes fuerunt insignes. Verae
enim perfectioni repugnat, quia in praesenti rerum contextu, ubi corpus
tantam vim in animi habet viribus ejusque salute, animi conditionem aut
sentire non posse aut consulto negligere aeque est absurdum ac noxium. Sed non minus ab illa parte rejicienda est ea hominum consuetudo,
qua omnia ad corporis voluptatem referentes, jucundis ejus sensibus


