Aufsatz 
De excolendis sensibus, inprimis de pulchri ac decori sensu / indicit Joh. Ph. Sandberger
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

degat bestiarum instar, quae juxta pascuntur. Tunc non nisi esuriens edet, pariterque non nisi sitiens bibet. Qua ratione contentus erit iis, quae proxima sunt ante oculos, ciboque potuque satiatus non amplius sen- tiet cupidinem aliis eripiendi alimentum, quo ipse nunc non indiget: suum quisque vi nulla interpellante cibum juxta capere poterit, quantumque libet haurire, quia non nisi quiete eget ille, neque alios perturbandi datur spa- tium. Sic pax sempiterna atque cum innocentia aureae illius aetatis erunt deliciae.

Quoniam autem natura humana plane mutari non potest, ut ad pecu- dum genus redacta bestiarum sequatur vitam, hoc ordine divino vera homi- nis in aeternum praescripta est conditio, ut congruenter excolendis omni- bus animi dotibus ceteris virtute anteeat animantibus Deique similis ap-

pareat. Quam ad hoc et corporis et animi sensus vim habeant aut malam aut prosperam, paucis exponere nobis proposuimus. Multum quidem abest, ut usu peritos doceamus, sed vobis, juvenes litteris operam dantes, haec conscripsimus, cum ut intelligeretis, quot quantisque periculis, sensibus non temperantes, sitis obnoxii, tum exhortaturi, ut grati recte eos in pectore vestro excolentes majore dignitate animique perfectione emineatis. Antea nobis, quid sit sensus, exponendum est. Cognoscendi facultate notiones nobis subministrante simul non voluntario plus minus statum, quo simus, animadvertimus, ut haec animadversio, quam sensum vocamus, illis notionibus modo excitetur, modo non, et quamquam dissolvi non potest in notiones, tanquam proprium aliquid per se constet. Status, quem ani- mus observat in sentiendo, semper totum quidem hominem omnesque ejus vires, proxime vero aut corpus attingit aut judicium aut mentem. Quam

ob rem triplex est sensuum genus, unum corporis, alterum, quod vocant