Aufsatz 
De excolendis sensibus, inprimis de pulchri ac decori sensu / indicit Joh. Ph. Sandberger
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

laborantis: quam ob rem pessimis quoque rebus servit prudentia. Quodsi ralio tantum valeret Potentia, quantum dignitate, pax atque justitia omnia- que bona praevalerent. Jam vero apud rationem jus habitare videtur so- lum, alibi potentia, apud voluptatem atque libidinem. Quae perversa pro- portio generatim tolli non potest, sed meliora honestaque ut pejora humi- liaque aut minus aut magis possunt praevalere. Quantum autem cupiditas omnia ad corporis voluptatem reſerendi labefactatur et frangitur, rectam rationem tantum confirmare optimi cujusque est, summaeque illius aucto- ritatis postulatum, quae naturae inest humanae.

Qua in re ne sensus adversentur rationis praeceptis, multi timuerunt, neque temere: quin superioris saeculi philosophus*) severius judicavit. Qui ab hominum vulgo sejunctus et casta nimiumque vivida ductus ima- ginatione, hominum i imaginem, inprimis cultiorum atque superiorum ordi- uum animo conceperat, quales, si communem illum sequerentur sensum, esse deberent. At propius accedens homines illis cogitatione fictis prorsus rebugnare intellexit imaginibus, graviterque exacerbatus simulque hebes ad videndum aliud quid ac rem ipsam, qua erat affectus, modum excessit in contrarias partes. Culturam non nisi ad corporis voluptatem referri sensit, ac tantum abesse, ut excolendo generi humano prospiceret atque subve- niret, ut corrumperet et ex hominibus, quamquam excoleret ac variis lo- cupletaret rebus, una nihilominus pejora miserioraque faceret animalia. Unde, ira incensus, rectam practermittens rationem, hominum naturam radicitus liberandam esse, judicabat illis animi partibus, ex quibus perni- ciosae illae prodirent litterae atque artes. Fontem, inquit, avertas, ut vitia removeantur: homo nil nisi res cupiat ad vitam necessarias vitamque 2

») I. I. RouvssnAc.