— nn 22 ν◻☛2222„☛—/——
Recte nostrae memoriae philosophus nullam hominis esse salutem judicat, nisi innatam insitamque feliciter frangat ignaviam atque industria eaque sola omnia sua contineri sentiat gaudia omnesque suas delicias. Virium igitur exercitatio naturae est humanae, ac singulas excitare vires con- gruenterque excolere, educationis. In contemplanda natura singula ani- mantium genera ita nata esse animadvertimus, ut certam assequi possint conditionem, et simul eorum appetitus vitamque expleri observamus. Non jta hominis est conditio. Etsi corporis sensibus cogitandique quadam facul- tate animalia in ejus ponuntur societate, tamen homo solus ratione prae- ditus est, qua tum Dei atque virtutis, tum pulchri excelsique fit affinis: ipsique ex universis animantibus innata est pietas erga Deum. Ex duplici illa natura diversa sunt hominis proposita. Nam aut ex appetitu emanant cum corporis sensibus conjuncto, cogitandique facultas ad ea impetranda investigat adjumenta: aut ad animi spectant desideria, in quibus ratio sola versatur. Itaque corporis voluptatibus semper sunt controversiae cum ratione, nunc hac, nunc illis superioribus. Rectae autem rationis postu- lationibus utique summam deberi auctoritatem atque obedientiam, facile omnes concedunt. Quae per se bona sunt, ca ratio sola indicat: haec est excelsa sublimiaque sibi proponendi facultas, quam veteres simpliciter vocabant sapientiam. Prudentia contra virtus est mentis sola utilia in- vestigantis atque aperientis nec de finium pretio, utrum boni sint an mali,
à


