— 38—
Zumptii praeceptum ea quoque verba, quorum absoluta positio exemplis comprobari non possit, passiva vis ab optimis Romanorum scriptoribus in civitatem recepta sit, procul qubio ad ablativos absolutos transferre poterimus. Ut secundum passivum participii per- fecti usum, quem Cic. pro Sest. IV§ 10 admisit(memoriam perfuncti periculil), non qubitabo ablativos absolutos fingere(periculis perfunctis!), quamquam absolutae positionis exemplum passivum in hoc verbo me quidem fugit.— Tantum vero abest, ut eandem loquendi libertatem etiam activo illi generi(v. indicem ad A) largiar, ut hunc usum certis iisque angustis finibus circumscribendum ducam. Neque desunt causae eius rei satis multae. 1.) Primum ipsa illa ambiguitas siguificationis sive activae sive passivae, quam in absoluta positione difficilius evitari supra iam diximus. Ablativi absoluti enim, quorum origo ab ablativis temporis, causae, modi, etc. ducta adverbiorum multorum origini est simillima, ut facile praedicati loco nomina substantiva et adiectiva admittunt, ⁶) ita actionis vel auctorem vel obiectum quod dicunt, denique quo modo ipsi e totius enuntiati ratione apti sint, longa verborum serie indicare plerumque vetantur. 2.) Accedit quod ipso par- ticipii perfecti deponentium sono Romanus homo facillime ad passivam vim animo con- cipiendam cogebatur idque 3.) eo magis quia linguae consuetudo ita ferebat, ut verbo- rum vere activorum solo passivo genere in ablativis absolutis praeteriti temporis uteretur. 4.) Postremo in nonnullis verbis deponentibus, qui participio perfecto activi sensus uti volebat, paene non poterat non proferre passivum. Vel invita enim saepe passiva vis elucebat. Ut in participio profectus(homines ab Aristotele vel Zenone profecti)“ vix contendes, quia talia significatione verbi ad praesens deponentis generis proficiscor' trahantur, passivi sensus memoriam ipsa origine formae impressam iam pror- sus evanuisse, nimirum quod activum verbum proficiendi vulgo in significationem paulo diversam deflexerit. Non magis credo quam negabis„vehendi' verbum in his eduo vee- tus', provecta aetate', quamquam ea et origine et forma vere passiva sunt, verbi deponentis activi generis factum esse simillimum.— Ac ne illa quidem verba deponentia hinc ex- eludenda sunt, quae Prisc. I. l. p. 388. 389 aut ob casus cum iis conjunctos ut'nascor, orior, patior' aut quia absolute dicta casibus non egeant, ut Jabor, morior, laetor, glo- rior etc.' aut ob vim passivam intrinsecus' insitam, ut'obliviscor, misereor' ad passivum genus referenda esse censet. Sunt quidem etiam in his, quae ex verbo activo(cf. nas- cere Cato de re r. 151 extr., laetare Non. p. 91, miserete ibid. p. 322) aut passiva aut reflexiva significatione in deponentia conversa esse demonstrare liceat, sed in hoc loco, quem nunc quaerimus, de participiis perfectis deponentium in absoluta positione activo sensu prolatis, ni fallor, ipsa exemplorum copia, duam sub A collegimus, faciliorem ex- pediendi viam nobis patefecit. Diligenter enim perlustranti indicem illum mirum
) Graecorum genetivis absolutis eandem loquendi consuetudinem vulgo fuisse denegatam v. Krueger gramm.§ 47, 4, ann. 6.


