Aufsatz 
1) De foliis quibusdam m. scriptis, quae bibliotheca gymnasii Francofurtensis servantur. 2) Quaestio critica de locis quibusdam Ciceronis (v. indicem infra pag. 39. 40). 3) Quaestio grammatica: utrum verborum deponentium participia perfect temporis in ablatt. absolutis sint vitanda an admittenda
Entstehung
Einzelbild herunterladen

- 39

tibi videbitur, quod praeter paucos locos poetarum et posteriorum scriptorum ad IV IX allatos in tanta exemplorum multitudine si non eadem ubique deponentia, at simillimae significationis verba repetuntur. In omnibus enim aut oriendi(crescendi), aut pereundi(decrescendi) aut movendi vis inest. Quod si fortuito factum esse credas(neque enim multos multorum scriptorum libros perlegi neque in iis quos perlustravi nullum exemplum me praeteriisse praedico) memineris quaeso eam esse trium illarum significatio- num naturam, ut medium quasi locum inter activum et passivum genus teneant. Quo fit ut facillime ab altero genere ad alterum transferantur. Iam ipsum verbum, quod est fieri', quam incertum huc illuc trahitur. Antiqui homines fitur' et fiebantur' proloqui non verebantur. Tempora praeterita vulgo quidem a faciendo ducebantur, sed Li- vius in Odyssea conatus est fitum est'(Non. p. 323, col. 1). Infinitivum ab antiquiore forma fiere' ad passivum fieri' traductum esse recte grammatici docent, Zumpt§ 217 coll. Prisc. p. 127, 1. Pereundi autem vis quam prope a passiva significatione absit, ex illo apparet quod vulgo pro passivo verbi perdendi usurpatur, id quod passiva'eundi' natura effici docet similis usus verbi*veneundi'. Postremo quantum omnis movendi vis in passivum genus inclinet, cognosces ex eo activorum verborum usu, qui aequo jure in passivum sensum transferuntur, ut'sol movet' sive'movetur', multa alia, quae v. apud Gell. N. A XVIII, 12 s. extr.; Gerard. Ioan. Vossium de analogia III, c. 3. p. 8 16; Reisig l. l. p. 290. Neque casu factum esse puto, ut in Germanica lingua in praeterito tempore circumscribendo verbum'esse' quod ad passivam vim vergit, vulgo adhibeatur ad earundem significationum oriendi, pereundi, movendi vocabula: v. Grimm gramm. Germ. IV, 162. 163. Quanta vero facilitate ipsa participia praeterita in eadem lingua in acti- vum sensum mutentur, singulis verbis allatis hic demonstrare longum est. Satis igitur sit in extrema disputatione id quod ex usu optimorum linguae Latinae scriptorum effecisse nobis videmur, his verbis complecti: Participia perfecta deponentium, quae activi generis esse videantur, in absoluta positione paucis verbis oriendi, pereundi, movendi' esse con- cedenda et in his ipsis los fines non transgrediendos, quos auctorum locupletium usus constituerit. In primis vero vites oportet consuetudinem participiis perfectis activi sensus in absoluta positione adiciendi obiecta, ut Dario altero proelio eum experto'(ad A, 7); Hyperione duas lucis partes emenso'(ad A, 6), qualia poetis et posteriorum aetatum scriptoribus relinquenda sunt neque inepte comparari possunt iis quae nostratium pauci saeculis XVII et XVIII conati sunt'der sich selbst betrogene König, der seinen Rausch ausgeschlafene Soldat etc. Grimm I. I. p. 71.

Inder locorum Ciceronianorum, de quibus in altera parte disputavi: de Fin. II, c. 8,§ 23(v. p. 18 s. extr.); Tusc. V, c. 27,§ 78(V. p. 20 med.); pro Balbo VI, 14 (v. p. 22 s. extr.); Acad. II, c. 25,§ 80(v. p. 23. med.); de Legg. I, c. 19,§ 50