Aufsatz 
1) De foliis quibusdam m. scriptis, quae bibliotheca gymnasii Francofurtensis servantur. 2) Quaestio critica de locis quibusdam Ciceronis (v. indicem infra pag. 39. 40). 3) Quaestio grammatica: utrum verborum deponentium participia perfect temporis in ablatt. absolutis sint vitanda an admittenda
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Anonymi fabb. Aesopeae.

aut, ut est in nostro codice. erescentibus annis', tamen et saepe verba Puteani libri confirmat et proprias quasdam servavit lectiones haud spernendas. At singula persequi non licet, quare hoc unum addo certe Treverico illi codici hunc nostrum multo praestitisse. Ceterum quamquam non omnia, quae possessor aliquis vel lector membranis nostris appinxerit, afferre soleo, uno in folio et Su et noni fasciculi notas adscriptas esse com- memoro, unde fortasse colligas, has membranas quondam involucra fuisse actorum Han- seaticorum. Illie enim in margine lego a recentiore manu scripta haec: Hans: 0l; hic eadem manu: Hans: im.

Xvo fasciculo, qui sequitur, duae membraneae plagulae continentur, 30. centesimas latae, 21 fere altae, quae olim complicatae quattuor folia, octo paginas effecerunt. Com- plectuntur fabularum Aesopearum incerti auctoris,(secundum editiones Argentorat. et Bipontinam) has: fab. 41 47; ultimum versum fab. 48 et duas, quae proxime sequuntur; sex ultimos versus fab. 53; fab. 54, 1 22; f. 55, a v. 3 usque ad extremum; fab. 56 fab. 59 v. 5, quamquam non idem ordo fabularum in libro manu scripto atque in edi- tionibus, quas dixi, servatus est. Libri scriptura magnis illa literis exarata, sed haud raro aut diluta aut lacunis interrupta, ad saec. XIII exiens referenda esse videtur(Sch. R.). Librum, quod in hac paucitate editionum(plurimis enim Phaedri editionibus desunt illae fabulae) conicere possim, perbonum fuisse arbitror. Qua in re ne temere egisse videar, exemplum appono fabulam XLIV: De Quadrupedibus et Avibus. Quadru- pedes pugnant Avibus: victoria nutat. Spes onerata metu vexat utrumque gregem. Lin- quit aves quae sumit Avis de vespere nomen, Nec timet oppositi castra iuvare chori. Ar- mat aves Aquilae virtus, et viribus implet. Et monitu: torpet altera turba metu. Ample- xatur aves pennis victoria laetis: Pro titulo poenam transfuga sumit avis. Vellera nuda suo, pro plumis vulnera portat, Edictumque subit, ne nisi nocte volet. Non bonus est civis, qui praefert civibus hostem: Utiliter servit nemo duobus heris'. Ita verba in edi- tione Argentorat. expressa sunt. Addo iam, quae differant in nostro codice, omissa et in- terpungendi et literarum minorum initio verborum pro maioribus scriptarum et literarum e et ae diversitate. v. 2 honerata pro onerata; in extremo versu greg' solum restat, ceterae literae exesae sunt. v. 3 duis pro apes. de vespe pro'de vespere, duae ex- tremae literae vocis nomen' lacuna perierunt. v. 5 aquille pro aquilae. v. 7 in codice sie habet: Amplexatur aves ulnis victoria letis, quocum conferas Ovidii verba de Orpheo, Metam. XI, 63: Invenit Eurydicen, cupidisque amplectitur ulnis. v. 9. Vellere nuda suo pro plumis vulnera veslit. Versus 10 in serie versuum omissus in margine adscriptus erat; restant nunc haec vestigia: Editumque s. te volet', Iam ex iis, quae proposui, me- cum colliges, ut v. 7 rationem multo praestantiorem, ita in v. 9, quod in codice ex- stat, unum verum esse, cum verbis in editione expressis contorta, ne dicam nulla sen- tentia subiecta sit.