Aufsatz 
1) De foliis quibusdam m. scriptis, quae bibliotheca gymnasii Francofurtensis servantur. 2) Quaestio critica de locis quibusdam Ciceronis (v. indicem infra pag. 39. 40). 3) Quaestio grammatica: utrum verborum deponentium participia perfect temporis in ablatt. absolutis sint vitanda an admittenda
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

XIv fasciculi duae sunt membranae formae quaternariae, olim in quattuor folia octonariae formae ita complicatae, ut octo paginae exsisterent. Una membrana paulo plus 17 c. p. in altitudinem et paulo plus 22 in latitudinem patet; altera paulo minus 22 cen- tesimas lata et paulo plus 15 alta est. Utraque plagula est mutila, sed cum de priore paucae tantum literae annotationis margini appositae perierint, de alterius plagulae folio altero paene tertia pars abscindendo deminuta est. Haec, quae reliqua sunt, complectun- tur Sedulii carminis paschalis l. III, v. 187 295 et l. IV, v. 173 279. Inter versum 295 libri 3°et v. 173 libri 4 quattuor folia perierunt, i. e. octo paginae, in quibus item atque in his reliquis viceni septeni versus scripti erant. Solam paginam alteram ex iis, quae perierunt, 26 carminis versus complexam esse colligo. Ibi enim versus 16,: tertii libri finem fecit; versum 17"n ipsa libri 4 inscriptio occupavit, quam deinceps decem primi 4 libri versus exceperunt. Haec efficiuntur collatis paginae cujusque ver- sibus cum verbis ipsius poetae qualia in bibl. patrum expressa sunt. Aliae editiones cum ad manus non essent, de virtutibus fragmentorum horum iudicare nolim. Aetatem codi- cis, quam K. ad saec. XIII vel XIV rettulerat, Schaumius propter rotundiorem literarum formam, ut videtur, rectius saec. XII exeunti tribuit.

XII" fasciculus a K. inscriptus erat: Commentarius in Celsum de re medica IV, 1 fragment. membran. Saeculi XIII. Unum folium membraneum, quod fasciculus continet, quodque saec. XIII exeunti attribuas licet(Sch. R.), altum 20 c. p., latum fere 13, satis nitide, sed per multa compendia, binis in utraque pagina columuis, scriptum est. Aversae paginae olim agglutinatae pauca tantum legi possunt, cum is, qui folia avellit, non satis caute egerit. Res quae tractantur ad medicam artem quidem pertinent, sed ab iis, quae Celsus J. l. disputat, alienae sunt. Equidem commentarium hunc medicum in- terpretari crediderim Philareti libellum de pulsuum scientia. Certe argumentum eius li- belli, cuius interpretationem latinam ab Albano Torino conscriptam invenies in Medi- cae artis principibus Latinitate donatis ed. H. Stephanus 1567,(cf. vol. II p. 845 Bc. III et p. 849 B sub extr. Pulsuum' etc.) prorsus cum hoc fragmento consentit. Verba textus hie illic scholiis praeposita interdum plane eadem sunt, ut col. II v. 8. instar canalis' et v. 7. duabus tunicis'. Alia, quae discrepant, haud mireris, cum diversa Graeci textus interpretatio scholiorum scriptori ante oculos fuisse possit.

XIIEE fasciculus complectitur) tria folia membranea saec. XIV(Sch. R.), 21 cen- tesimas alta, 14 15 lata, quorum aversae paginae, olim agglutinatae discindendo ita laesae sunt, ut satis multa legi non possint. Quod in margine unius folii recentiore manu scriptum est, Theologie' ab ipso argumento libri procul abhorret. Interpretatur enim seriptor verba vel idem significantia vel similiter cadentia versu hexametro. Verba partim quia literae expalluerunt, partim propter multa compendia scripturae difficilia sunt lectu. Eius paginae, quae maxime perspicua est, quinque versus extremos hic appono

Sedulii car- men paschale.

Scholia in

Philareti li-

bellum de pul

suum scien- tia.

Libri gram- matici versi- bus scripti.