Aufsatz 
1) De foliis quibusdam m. scriptis, quae bibliotheca gymnasii Francofurtensis servantur. 2) Quaestio critica de locis quibusdam Ciceronis (v. indicem infra pag. 39. 40). 3) Quaestio grammatica: utrum verborum deponentium participia perfect temporis in ablatt. absolutis sint vitanda an admittenda
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

dilutae, aut maculis obscuratae) paulo antiquiorem quam minoris fragmenti esse iudico et propter plura compendia, quibus librarius minoris fragmenti usus est, et propter lineas illic deficientes, hie atramento ductas. Sch. utrumque fragmentum saec. XIII tribuit. Ipsa verba minoris plagellae multo sunt vitiosiora, quamquam interdum bonam lectionem confirmat, ut initio carminis de Hereule: Aureo leuum(pro leva) gravior metallo Cer- berum traxit triplici chatena etc.

VIIE fasciculus complectitur duo folia membranea alta ad 21 c. p., lata ad 15, utrumque misere laceratum, vermibus exesum, maculis infuscatum. Prius scholia continet ad Ovidii Fastorum lib. IV, 625 745, alterum, cuius frustum a sinistra parte superioris marginis discissum in eodem fasciculo inveni, scholia ad eiusdem carminis 1. V, 671 VI, 67. Interpretatio ad singula ipsius carminis lemmata adiecta concise et res ipsas et elocutionem poetae explicat; interdum varia lectio indicatur, ut v. 627 Sit licet et sic legelre] licet i. quamvis sit adhuc grando in hac die et 5 fuerit olim. hac grandine i. hac die grandinosa. contudit. devicit. mutinensia. mutina civitas est de qua cesar aug. in hac die triumphavit et est laus augusti dui propter tempestatem non dimisit quin ipse triumpharet. unde lucanus mutinedue labores. Quibuscum si comparaveris, quae in ipso carmine leguntur v. 625 sdq.: Luce secutura(postridie Idus Apriles) tutos pete, navita, portus: Ventus ab occasu grandine mistus erit. Scilicet, ut fuerit, tamen hac Mutinensia Caesar Grandine militia contudit arma sua', scholiastae verba, omissa particula'non', quam ipse punctis delevit, certe haud inepta iudicabis. Locus Lucani ab eodem laudatus est l. I Pharsal. v. 41. Minus probatur mihi illud quod scholiasta ad v. 637 affert: Ast ubi vel est i. contingit'. Nam rite ac sollenni more, non interdum vel fortuito in sacrificio, quod poeta describit, vituli a virgine natu maxima cremati esse videntur. Scripturam harum plagularum ad saec. XIII rettuleram atque Sch. consensit.

IX" fasciculi sunt duo folia membranea formae quaternariae, lata ad 29 c. p., alta ad 23. Olim tamen ita complicata fuerunt, ut quattuor plagellae, octo paginae efficeren- tur. Complectuntur Statii Achilleidis libr. 2*, a. v. 160 ad extremum una cum inter- pretationibus et margini et inter versus appictis. Literae membranarum, quamquam olim diligenter(Saec. XIV Sch. et R.) exaratae fuerunt, nunc saepe difficiles sunt lectu, quippe quas et ipsa vetustas et tinearum edacitas corroserit. Quanti liber fuerit, dum aestimare studeo, in manus incidit programma Regimontii 1866 a Dr. Grosse editum, in quo Sta- tianae variae lectiones e codice Treverico depromptae cum aliis comparantur. Quo libro collato eum praefatione Queckii(ed. Teubneriana) et variis lectionibus a G. E. Webero corpori poetarum latinorum appositis, illud mihi persuasi, codicem nostrum non optimum omnium illum quidem fuisse, sed melioris generis. Quamquam enim vel ex uno loco(II, 381 sive 382) apparet, quanto inferior fuerit optimo codice Puteano, hic liber praeter Gud. I solus ibi aptissimam vocem reptantibus annis' exhibet, ceteri aut'restantibus',

Scholia ad Ovidii Fastos.

Statii Achil- leis.