Aufsatz 
1) De foliis quibusdam m. scriptis, quae bibliotheca gymnasii Francofurtensis servantur. 2) Quaestio critica de locis quibusdam Ciceronis (v. indicem infra pag. 39. 40). 3) Quaestio grammatica: utrum verborum deponentium participia perfect temporis in ablatt. absolutis sint vitanda an admittenda
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Fragmenta codicum Vul- gatae et car- minis de hi- storia Assueri et Estheris.

Boethius de consolatione philosophiae.

10

VI fasciculi quattuor sunt plagulae, duae longae paulo plus 18 c. p., latae fere 12, reliquae longae paulo plus 18 c. p., latae paulo minus 15. Illae, quas VI, 1, et VI, 1, 8 notavi, olim unius folii binariae formae partes fuerunt, postea ita sunt discisae, ut inter utrumque fragmentum fere unus versus periret. Quibus bibliopegi forfex pepercit, haec sunt. VI, 1 8, 1 bibliae vulgatae ev. Ioan. c. 7, v. 10 ipse ascendit', v. 16 mea doctriſna'. Sequitur VI, 1,, 1 c. 7, v. 17 voluejrit voluntatem eius etc. v. 19 interficere?. VI, 1, 8. 2: ibid. v. 20 Respondit lesus ete. 26 prinſcipes'. VI, 1,, 2: Christus autem' 31 De turba autem'. Aetatem libri primo propter nitidissimam scripturam et ipsius textus et glossarum inter lineas atque in margine ad- scriptarum ad saec. XI rettuleram; nunc postquam in una pagina vestigia linearum plum- bagine ductarum animadverti, cf. Mannert I. l. p. 3. Schaumio suadente saec. XII haec fragmenta scripta esse iudico. In VI, 1, a, 2 appicta sunt haec: Emptus 6% con- pactus ̈να5. 1527 64 Octob. i vsum Cor. Susij in Col. Trv., in VI, 1,. 1 M. G. Veesenmeyer. Prof. 1828 m. Oct. Reliqua duo huius fasciculi folia, 2, α et 8, ex interiore margine inter se conglutinata, membranae tenuioris, inscripta sunt(VI, 2,, 1): Assueri et Estheris Historia, eleg. K.",(VI, 2, 8, 1): Sec. XIIT. Versus singuli atra- mento ducti, literae magnae illae quidem sed artificiosiores indicant librarium fere exe- untis saec. XIII(Sch. R.). Carmen per disticha procedens Assueri et Estheris res ser- mone tumido describit. Metricas leges haud raro migrat, ut VI, 2, 2: jübét ut populus qui susis in urbe moratur Conveniat', nisi mavis corrigere: Rex iubet.... qui Susa in urbe moratur, conveniat', neque calami vitia absunt, ut VI, 2 8, 2 post med. ecibis(. e. unguentis) aliae proprium viuere decorem', ubi'ornavere' vel simile aliquid exspectabas, cum viui' a viendo ductum non dicatur et sententia perversa sit. Ibidem 4% versu ab inferiore margine post protector' vocabulum aliquod omissum est; qui enim scriptus est hexameter, ne quinque quidem pedes habet integros.

VIL fasciculi duae sunt plagulae membraneae. Maior paulo plus 15 c. p. in alti- tudinem, 25 in latitudinem pertinet et olim ita complicata fuit, ut duo folia eiusdem latitudinis efficerentur, utrumque 15 centesimas latum; nunc alterius fere 5 c. p. abscisae sunt. Minor, ne illa quidem integra, ut nunc se habet, patet in latitudinem 1213 centesimas, in altitudinem 9 10. Utraque plagula continet fragmenta libri Boethii de consolatione philosophiae, partim soluta oratione, partim versibus conscripta, ut carmen dulcissimum de Orpheo Eurydicen ab inferis repetente(lib. III extr.) et versus de Her- culis rebus gestis(lib. IV). Illud poema in maiore plagula exaratum aeque atque ini- tium libri 4 ibidem servatum de codice melioris generis(V. ed. Obbarii prolegom. p. LII et varias lectiones ad l. I. allatas) transcriptum est et gravioribus peccatis vacat praeter unum versum, ubi Maior lex sibi amor' est pro Maior lex amor est sibi'. Etiam scripturam, quae quidem legi possit,(uam in aversa pagina plurimae literae aut sunt