— 91—
in binas columnas divisa est. Quae restant, partim ex uno latere abscisa, partim, ubi quondam cum aliis plagulis conglutinata erant, graviter laesa sunt. Paucae paginae 1“n interpretationes ex litera b sunt, cetera ad c literam attinent et concluduntur pag. 4 extr. voce ecolobium'. Exaratus esse videtur liber saec. XIII XIV(R.), XIV(Sch.). Interpretem glossarum hominem fuisse doctissimum intellegitur ex eo, quod non solum latina, sed etiam graeca et hebraica vocabula diligenter explicat nominumque propriorum vim illustrat; ad hoc interdum laudat testes gravissimos, ut α. 3, col. 2, v. 3. Isidorum, v. 6. Priscianum. Paucissima subicio exempla ex eadem illa columna:„Coaspis fluvius Persarum lingua eorum sie dicitur propter dulcedinem aquae ysid.’ i. e. Isidorus.— v. 4. Coelech ebraice, ecclesiastes graece, concionator latinum'.— v. 6„Corglon Ds'. i. e. Priscianus, in diminutivis’. Locum scriptor non videtur recte indicasse. Nam invenitur quidem apud Priscianum(Instit. I. p. 36 ed. Hertz) corylus dπ oð αeννou caput de diminutivis vero p. 101 demum incipit neque, quantum scio, inter diminuti- vorum exempla ibi corylus affertur.— v. 9.„Cobar interpretatur grave'(cf. interpreta- tionem huius vocis in Diefenbach. glossar. mai. lat.-germ. 1857, 4. ad v., quae e Papiae lexico deprompta est) fumen babilonis ubi ezechiel vidit visionem. est autem alius ftu- vius tigris interpretatur velox et significat transitorium huius mondi'(sie). Ultimo loco adicio ex priore eiusdem paginae columna Citrangulum pomum arangae“(sic), cf. Diefenb. I. l. ad v. eitrangula.— Librum hunc in Gallia scriptum esse conicere fortasse licet ex vitio scripturae mondi' pro mundi et ex'abrenonciationem' v. 15 columnae l., in qua voce Itali"u' servant, non ut in mundus una cum Gallis in ¹o vertunt. Scida, quae mediae paginue, 2 agglutinata fuerat, inscripta est: Monumenta Ordinis F. ass. 7... N. 134.— Unde si colligere velis haec duo folia aliquando in coenobio Fratrum quorundam servata fuisse, non adversor. Plura opinari nihil iuvat.— Fragmentum glossarii latino- germanici, quod sequitur, 8 1 et 2 a me designatum, longum paulo minus 21 c. p., latum 14, in charta scriptum, L. Diefenbach, cui impertivi, dignum habuit, quod in Novum gloss. lat.-germ. med. et inf. aetatis 1867(praef. p. XVII sq.) reciperet. Ubi cum omnia diligenter, ut solet, ipse expresserit, nihil habeo, quod addam, nisi hoc unum, in glossa: Ignile fyrt gezyg'(Sie enim scriptum exstat) aut hanc scripturam servandam fuisse, aut causam addendam, cur fyer praeferretur.— Reliqua sunt huius fasciculi duae plagulae (r, I et II), longae 20 centesimas, latae paulo plus 15, quae glossarii latini partem(ex literis S et T) continent. Scriptae videntur saec. XV(Sch. et R.) et, quamquam lexico superiori non sunt pares, tamen non indocte compositae, quod hoc uno exemplo(y II, 1, col. altera) comprobare liceat: Tabita hebraice dorcas graece damula vel caprea latine dicitur per(2) Marcum dicitur qui tabita interpretatur puella et habet mediam productam' (ecf. TaiSd in H. Steph. thes. ed. Didot). Ita efficitur, pro Talisa, quod Marc. V, 41 vulgo legitur, alios TaßeSäã scripsisse. 2


