Aufsatz 
1) De foliis quibusdam m. scriptis, quae bibliotheca gymnasii Francofurtensis servantur. 2) Quaestio critica de locis quibusdam Ciceronis (v. indicem infra pag. 39. 40). 3) Quaestio grammatica: utrum verborum deponentium participia perfect temporis in ablatt. absolutis sint vitanda an admittenda
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Ciceronis or. pro rege Deiotaro et Cato.

4 folia lexi- corum latt., 1 fol. lexici lat.-germ.

8

ecclesiae faciendae locus sufficeret', neque omnia latino ore efferat, ut IV, 2 extr.: Nec non et beato paulo(sc. basilicam aedificavit) corpus utriusque aere cypro(Sic pro Cy- prio) circumdans quinque pedes grosso', tamen ea, quae ad Hieronymi verba sunt addita, antiqua esse judico neque a mediae aetatis, quam historici vocant, homine hine illine excerpta, cf. haec verba(IV, 1, v. 5):(Marcion dissertissimus antiochenae presbiter ecclesiae) adversus paulum de samosathe, qui antiochiae episcopus dogmatizabat christum communis naturae hominem tantum fuisse, accipientibus notariis ¹) disputavit, qui dialogus usque hodiie eæstat.

IV' fasciculo(K.) hunc indicem inscripserat: Ciceronis Oratio pro Dejotaro cap. 2 sqq. fragmentum Membran. Saeculi XI- XII. Sunt autem fragmenta illa quae pla- gulae quaternariae, longae paulo plus 19 c. p., latae paulo plus 18, a quarum margine extremo pauci versus imae paginae abscisi sunt. Literis exarata sunt satis magnis qui- dem, sed saepe pallidissimis. Formam literarum iam minus rotundam duodecimi potius quam undecimi saeculi esse puto. Sch. igitur recte adscripsisse videtur XII saec. ex- euntis'. Inest praeter partem orationis pro Deiotaro, quam(K.) significavit, etiam frag- mentum libri de senectute. Orationis verba in folio priore pertinent a(c. 2,§ 4) verbis Deiotaro quam intellego' usque ad§ 11 extr.Quoad ita essent'. Desunt tamen in extrema 1* pagina post verba"te oro quam' paulo plus quam tres versus Halmianae editionis(Orellianae 2*°) usque ad verba: plalcatum Deiotari' in extr.§ 8. Alterum folium continet§ 26 init. Jaetitia Deiotari etc. ineunte aetate' sub extr.§ 26. Ex- trema orationis pars deest. Media pagina 3 incipit libri de senectute pars, ab initio§ 2 iucunda huius'. Post lacunam similem prioris folii lacunae quarta pagina incipit a verbis de ceteris' et concluditur voce sapientiam' initio§ 5°. Orationis fragmenti pauca quidem sunt propria, ut prava scriptura ede ceteris' pro ¹de te ceteros' extr.§ 4 et Sed' pro Quae' initio§ 7; tamen liber, quia admirabilis eius similitudo est cum Gu- diano 1(v. Halm in ed. I.) in meliorum, non dico optimorum genere habendus est. Libri de senectute verba saepe sunt similia Halmii codicibus B, S; bonae codicum fami-

liae exemplum diligenter imitata non sunt.

Vus fasciculus complectitur quinque plagulas membraneas variae aetatis variique argumenti. Duae, longae 21 c. p., latae paulo plus 16 c. p., quarum paginas numeris, 1. 2. 3. 4. notavi, partes fuerunt lexici latini secundum literas digesti. Pagina quaeque

¹) i. e. tachygraphis. Adde iis, quae Kopp Palaeograph. crit. I§ 25. 26 congessit, testimonium Asconii(argum. orat. Milon.§ 31), ubi ad verba Manet illa quoque eæcepta eius oratio' Halm p. 15 recte adiecit'a tachygraphis'.