— 7—
afferam verba haec e c. XXI,§ 2 initio, quia inde apparebit, quam diligenter librarius etiam in iis, quae vitiose scripsit, suum exemplum imitatus sit. Nam'solvi cum illi pecuniam' nihil aliud est nisi ceterorum librorum illud:'solvam illi pecuniam'; memi- neris modo literam a saeculo octavo et nono u literae similem fuisse illam quidem, ita tamen ut altera eius linea paene e literam exprimeret, quare in tab. 1* appendicis lexici diplom. Waltheri vocabula thabent' et habentis' esse videntur hicbent' et hic- bentis'. Ita factum est, ut'solva sive'solvic- legeretur'solvi C, i. e. cum'. Certe malo hoc modo rem explicare, quam admittere quod altera manus in libro post pecu- niam' superscripsit'reddidero'. Quam vocem si ad'creditum', quod antecessit, referas, exspectandum potius fuit'reddidi cum illi pecuniam, solvero(creditum), cf. c. 34: aliter beneficium, aliter creditum solvitur'.— Verum reputes velim, codicis alicuius aestima- tionem, si ex iis solis lectionis varietatibus pendeat, quae ab omnibus aliis eiusdem scri- ptoris libris absint, vix satis iustam esse. Id quod in hac ipsa causa confirmatur. Ut enim liber Francof. in iis, quae supra proposui, varietates exhibuit saepe bonas, ita in aliis locis haud raro eximiam lectionem aliorum librorum egregie comprobat. C(uius rei unum sufficiat exemplum. C. XVIII,§ 7: Nemo enim id accipiendo obligatur quod illi repudiare non licuit' multi editores, Rod. Agricolae coniecturam secuti, scripserunt, codi- cum plurimorum, quibus nunc Francofurtensis quoque accedit, scripturam: Nemo in id' etc. spreverunt. Haase demum verum restituit. Vidisse enim illum arbitror recte coniungi Nemo in id obligatur accipiendo' etc., item atque Livius l. XXX c. 12 sub extr. scripsit:'amore captivae victor captus, data dextera, in id, quod petebatur, obligandae fidei, in regiam concedit'.
III’n fasciculus continet quattuor folia membranae crassae, quibus ipse paginarum numeros adscripsi. Longa sunt 30 c. p., lata 21 c. p. Foliorum margines non semper integri sunt, ita ut in altero et tertio folio ipsorum scriptoris verborum paucae literae, in primo et quarto pars quaedam annotationum margini appositarum desideretur. Verba margini appicta aut argumentum, de quo agitur, aut annorum numeros significantia, partim ab eadem manu literis rotundioris formae scripta sunt, partim gothicis, quas dicunt, literis. Sunt haec fragmenta„Chronicorum Eusebii in linguam latinam ab Hieronymo versorum excerpta', hic illic aucta aliorum scriptorum testimoniis, quae maximam partem ad historiam ecclesiasticam spectant. Fol. l“un a Ptolemaeo Euergete, anno mundi IIIDCCVII= 243(247) a. Chr. incipit et pertinet usque ad Vergilii diem natalem; fol. 2 ⁄— a Vergilio nato(70 a. Chr.) usque ad annum XV Tiberii(p. Chr. 29); fol. 3“um a Macrino(p. Chr. 217) usque ad Gallienum(p. Chr. 259); fol. 4 a Clandio imperatore (p. Chr. 268) usque ad Constantini Magni baptisma(337 p. Chr.).— Exaratus esse videtur hic liber fere eadem aetate atque superior(Sch. R.). Quamvis mira scriptor interdum tradat, ut fol. III, p. 2 extr.: Theodorus episcopus montem movit precibus, ut
Chronici cuiusdam fragmenta.


