Aufsatz 
1) De foliis quibusdam m. scriptis, quae bibliotheca gymnasii Francofurtensis servantur. 2) Quaestio critica de locis quibusdam Ciceronis (v. indicem infra pag. 39. 40). 3) Quaestio grammatica: utrum verborum deponentium participia perfect temporis in ablatt. absolutis sint vitanda an admittenda
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

also eines wilden Thieres Hülfe Wohlthat?' cf. de hoc ambiguitatis genere praecepta grammatica ab Haackio ad complendum librum Ellendti et M. Seyfferti edita Berol. 1867 pag. 296, e. Similiter extremo capite XXIV: Nunquam tibi referre gratiam potero' verbum referendi, in quo summa rei insit, recte accusativo praepositum est, cf. quae sequuntur et cap. XXIV§ 1: quia nec referre potest gratiam, nisi qui meminit, et qui meminit, eam refert'. Etiam in verbis(Ssub extr. c. XXIV): Loquendum est pro magnitudine rei im- pensius et illa aditiendaà(sic pro adiciendà)', id quod emendatrix prima manus scripsit eadiciendo' praestare videtur vulgato'adicienda'. Neque enim novum quiddam praeter impense loquenda illa addere voluit Seneca, sed genus ipsum impense loquendi exemplo quod sequitur illustrare. Quod capitis XXI§ 1 extr. vulgo legitur: Etiam ab aliquo tali accipiam pecuniam, quam pro capite dependam', non nego equidem latine dici posse, sed cum ab iis libris, qui sunt optimo proximi R/G T w(Vv. Fickert. ad J. I.) vox ttali' absit, in Francofurtensi libro: Etiam a tali accipiam' omissa voce'aliquo' extet, certe dubitari non quit, alterutrum si omittendum sit, quin nostri libri scriptura praestet. Sequuntur tres loci, ubi negari non potest, illa, quae sint in ceteris libris, elegantiae quandam speciem prae se ferre, Francofurtensis libri ordinem verborum esse simpliciorem. Cap. XX enim§ 1 in ceteris est: Mihi enim, cum vir magnus fuerit in aliis, in hac re videtur vehementer errasse', in nostro codice: in aliis fuerit'; c. XXI init. illic: venire in disputationem potest aliquam etc., hic: venire in aliquam disputationem potest, c. XXIII§ 2 in illis:Quidam furtive agunt gratias et in angulo et ad aurem', in hoc:.. gratias agunt'. Sed vide an in hos locos illud cadat, quod Fickertum(Praef. vol. 1* p. VII) jussit:'saepe scripturam elegantiorem, quam vocant, repudiare'. C. XXIV extrema§ 1 haec vulgo leguntur: Nam qui neglegens est in accipiendo, cum omne beneficium recens placeat(Haase recens[magis] pateat', in Francof.'recens paljeat'), quid faciet, cum prima eius voluptas refrizerit', in nostro libro: faciat' et refriwit'. Facile intelleges'refrixit', quod Gronovius olim in ed. sua expressit, ita tan- tum ferri posse, si potentialis modus faciat antegressus sit; contra si illic faciet scri- pseris, hic altero futuro opus esse. Ipsa sententia autem, utrumcunque probabis, recte habebit. Item c. XXV extr.: Et quidem magna illi celeritate opus est, magna conten- tione, ut consequatur antecedentem, vix praestat illi, quod liber Francof. exhibet: ... magna.. contentione... magna celeritate'. Hic primo vides hominem nitentem in cursu, tum ipsam quam nisu effecit celeritatem, illic eum qui statim a carceribus illa, quam natura ei ingeneravit, celeritate usus sub extremum stadium vires intendit. Neu- trum a re, quae describitur, alienum dixeris. Minus probo, quod librarius codicis nostri c. XXI§ 5 qui non aestimant mittentes' scripsit pro non aestimabant', vel XX§ 2 posse vocari' pro posse revocari'. Colore' pro'colere'(c. XXVI extr.) idem mero calami vitio scripserat, quod ipsa 1* manus superscripta litera e sustulit. Extremo loco