Aufsatz 
1) De foliis quibusdam m. scriptis, quae bibliotheca gymnasii Francofurtensis servantur. 2) Quaestio critica de locis quibusdam Ciceronis (v. indicem infra pag. 39. 40). 3) Quaestio grammatica: utrum verborum deponentium participia perfect temporis in ablatt. absolutis sint vitanda an admittenda
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

non licet; tamen quanti sint haec fragmenta, apparebit hoc modo. Et Fickerti editionem et ipsius Gruteri animadversionum in Senecae opera exemplum ex typographeio Com- melini a. 1594 editum, quod olim ex Carmelitarum coenobio ad huius urbis bibliothecam translatum est, diligenter comparavi, ut, quid Gruterus in Nazariano libro legisset, con- staret. Efficiuntur a capitis 18§ 6 cap. 27§ 3 triginta loci, ad quòôs Gruterus aut ipsa Nazariani verba attulit, aut quid in libro invenisset, significavit. Omnium ho- rum locorum(vel si libebit excipere unum locum non omni ex parte congruentem, tres ubi minus certo ex Gruteri verbis conici possit), viginti sex locorum tres dissentiunt, ceteri plane consentiunt. Quam enim quarto loco c. 20,§ 2 sub extr. animad- verti dissensionem, ea non in ipsis scriptoris verbis inest. Uterque codex ibi exhibet'ubi viderat tot milia hominum(bello civili) pugnantia, non an servirent, sed utri'. Sed Gru- terus l. l. p. 529, col. 2 ncfri disertim legitur in cod. Nag. hac addita nota: Pompeio an Iulio', cum in Francofurtensi fragmento eius notae vestigium appareat nullum. Se- quitur partes ipsius Nazariani haec fragmenta non fuisse. Nihilo vero secius ea optimo cuidam codici quondam inserta fuisse non modo ex iis, quae de similitudine Nazariani libri commemoravi, recte colligitur, sed etiam ex hac re, quod, ubi de Nazariani lectione mentio facta non est, Francofurtensis libri sive bonae sive pravae lectiones in iis fere reperiuntur codicibus[Fickerti codd. R et G(G W)], quos proxime a Nazariano abesse editores consentiunt. Quid? quod sex locis, ubi recentissimus editor, Haase, varietates aut Nazariani aut 2 ¹ illius codicum generis a Fickerto spretas in suam editionem ut meli- ores recepit, easdem noster codex confirmat. Sed ne ita quidem egregii libri copia vi- detur esse exhausta. Quattuordecim, vel si primae manus correctiones quasdam adieceris, sedecim varietates inveniuntur, quae a ceteris libris plane absunt. Quas iam brevissime perlustremus. Duobus locis, 1.) in hac sententia(sub extremum caput XVIII) non refert quid sit quod datur, nisi a volente nisi volenti datur', et 2.) in iis, quae Furnius Au- gusto, cum patri Antonianas partes secuto veniam impetrasset, dixit(c. XXV, 1) Hanc unam, Caesar, habeo iniuriam tuam: effecisti ut et viverem et morerer ingratus', repetita particula ad rem, de qua agitur, accommodata, ne dicam necessaria est. Tllic enim modo id ipsum Se- neca demonstraverat nisi volenti beneficium dari nulli posse, cuius rei gravitas, si voca- bulo volenti' particula'nisi' iterum addita suum pondus tribueris, augebitur; sin cetero- rum librorum exemplo semel'nisi' posueris, sententiae vis minuetur. Hic nemo non videt Furnium per totam vitam ingratum se confiteri; sentire enim se dicit, quantum sibi non modo extrema vita, sed iam in praesentia deesset, ut tanto beneficio dignam gratiam referret. Verborum melior ordo servatus est in nostro codice his locis 1.) c. XIX § 2 init. 1.) Num ergo beneficium est ferae auxilium?' ubi, quae in ceteris libris ex- tant, Num ergo est beneficium ferae auxilium'? ambigua sunt nec minus inepta quam si nos diceremus: ISt also Wohlthat eines wilden Thieres Hülfe', cum sensus sit: ISt