— 4—
grediebatur, quamquam utriusque rei levia tantum vestigia extant. Litera i nunquam puncto vel accentu notatur; literae y saepius, non semper punctum imponitur, cf. Mannert I. L. p. 15. Membrana minus levis est nec tam tenuis quam Ciceroniani codicis, scrip- tura formae rotundae neque caret elegantia quadam. Syllabae'con' inversa e scriptae non- nulla inveniuntur exempla, vulgo aut plene, aut cõ, aut ö scripta est. Diphthongus ae promiscue literis e et ę exprimitur, semel literis coniunctis apparet æqualitatem'; semel initio periodi Aeque'; diphthongus oe vulgo in v.'obscoenus', semel c. XXI invenitur obsceno'. Librum saec. XIIꝶe exaratum esse neque multum aetate distare a ur. 1 iudicat Sch. atque ipse assentior. Quin etiam fidentius huius codicis aetatem aestimare audeo quam Ciceroniani, cum hie singula palaeographorum praecepta cum universo scri- pturae habitu conveniant; illic vero fuit cum propter puncta literae i imposita timerem, ne callida librarii manu antiquum exemplum exprimente deciperer. Sed in ipsa hac Senecae membrana demonstrare licet, quam incerta sint aetatis argumenta e solis notarum sive literarum formis petita. Quamquam enim egregius harum rerum existimator Wattenbach I. l. p. 39 docet, quinarium numerum usque ad saec. 9unn saepe litera f, postea sola litera v indicari, tamen, ut supra dixi, in hac membrana, quam nemo saec. IX“ exaratam iudicare possit, diserte quinta pagina litera u signata est. Interdum libra- rius antiquum orthographiae morem secutus est, ut in verbis neglegens, milia, milies, aditiendà(Sic, litera t cum e falso permutata), locuntur, iuli(sic) viri egregii'. In adaequandis literis compositorum verborum constantem se non praestitit, cum propter einpudens, inpetranda' reperiatur'improbae, impetrasset'; semel'inritum' vocem altera manus, ut videtur, mutavit in irritum'. Praeterea pauca verba corriguntur aut a 1"*ν manu, ut ecoldre','accépit', aut ab altera, ut c. XXIV refrixit’, quod eguit' syllaba supra scripta convertitur in'refriguit', itemque mi' addito chi' in'michi'. Ex iis codd., quos Fickert contulit sive collatos ab aliis adhibuit, nullum invenio, cui hie non sit multo praeferendus. Quod ita nolim intellegi, tanquam vitiis librum vacare aut ad emendanda verba scriptoris, qualia nunc leguntur, multum conferre dicam. Illud si ab optimo quo- que codice exspectaveris, egregie falleris; hoc cur fieri non possit, causa est paginarum, quae sunt reliquae, paucitas. Unus omnium optimus codex librorum Senecae de bene- ficiis, quem olim Gruterus contulit, Nazarianus, v. Fickert. vol. II praef. p. VIII, periisse videtur; certe ubi lateret omnes, qui a Grutero usque hos libros ediderunt, fugit, cf. Haase, praef. vol. I post mediam p. 6. Ubicunque autem e Gruteri copiis Nazariani libri varia lectio affertur, multo plurimis locis noster codex consentit, sive vera illa est, ut c. XXVII chic, qui', ubi nullus alius codex utramdue vocem servavit, sive depravata, ut ibid. te(m)pus illi quam animi', vel c. XXV„Chrysippus(Crisippus) quidem in illum velut certamen', sive lacunosa, ut c. XXIV§ 1, ubi verba'et qui meminit' ante'eam refert' ab utroque codice absunt. Omnes libri varietates cum pulvisculo excutere nunc quidem


