Aufsatz 
1) De foliis quibusdam m. scriptis, quae bibliotheca gymnasii Francofurtensis servantur. 2) Quaestio critica de locis quibusdam Ciceronis (v. indicem infra pag. 39. 40). 3) Quaestio grammatica: utrum verborum deponentium participia perfect temporis in ablatt. absolutis sint vitanda an admittenda
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

unius folii dimidia pars literis vacabat. Haec omnia quomodo ex collatione librorum Ciceronis impressorum efficiantur explicare longum est et ab hoc loco alienum. Com- plectuntur autem fragmenta libri Ciceroniani de senectute paragraphos 57 59; 7173; 77 78; 84 86, libri de amicitia§ 4 5. Accedit in folio mutilato fere dimidia pars verborum Nonne melius§ 82 satietatem aut modum§ 84' libri de senectute. Codicem diligenter ad exemplum haud pravum descriptum fuisse reliquiae testantur; inter optimos tamen eum non rettulerim. Varietates lectionis omnes huc afferre nolo. Satis sit commemorare fere in quavis pagina editionis Orellianae, ubi Halmius Orellii lectionem mutavit, compluribus locis codicis Francofurtensis Halmianam lectionem confirmari. Pro- prietates lectionis non desunt illae quidem codici nostro, sed tam graves non sunt, ut omnes enumerem. Aliae sunt manifesta calami vitia, ut§ 57 extr.'salubribus' pro salubrius', aliae a sententia quidem non sunt alienae, sed propter aliorum codicum auc- toritatem improbandae, ut§ 71 aliquando et' pro taliquandoque', et Lael.§ 5 de amicitia scripsit' pro'scripsi'. Semel codex noster solus veri vestigium quoddam ser- vasse videtur. Paragrapho enim 57 libri de sen. exhibet: Ubi enim potest illa aetas calescere melius aut apricatione vel igni, aut vicissim umbris aquisve refrigerari salubri- bus' hoc verborum ordine. Cum autem in cod. Rhenaugiensi et a Nonio(p. 482, 16,) p. 328 col. 1 ed. Gerl. et Roth) prius aut recte ante calescere collocatum, vocula vel, quam vulgo ante'apricatione legunt, a Nonio plane omissa sit, persuasi mihi rectum verborum ordinem esse melius apricatione', non ut Orellius et Halmius scribunt'apri- catione melius'; ipsum illud'aut' vero falso hic insertum, ante ecalescere' omissum esse, unde prius vel' vulgatae lectionis esset ortum. Vocula enim aut hunc in locum translata, nemo pro aut apricatione vel igni corrigere non potuit vel apricatione vel igni, id quod hodie etiam apud Halmium scriptum extat. Restituamus igitur genuinam lec- tionem:Ubi enim potest illa aetas aut calescere melius apricatione vel igni aut vicissim umbris aquisve refrigerari salubrius', ita ut in utraque orationis parte'apricatio vel ignis' et eumbris aquisve' scriptor aequaliter una discernendi particula usus sit.

II fasciculus(a K.) inscriptus est: Lucii Annaei Senecae liber de Beneficiis L. II cap. 18 27. Folia duo Membran. Saeculi XI XII Maerz 1823. Continent illa folia verba Senecae a capitis 18 ν§ 6 Nlolo: aliquando' c. 27§ 3'ad praeturam usque perduſctus'. Longa sunt duodetriginta c. p., lata paulo plus undeviginti c. p.; cum vero a sinistro paginarum adversarum, a dextro aversarum latere singulae literae vel literarum partes abscisae sint, latitudinem paulo ampliorem quondam fuisse patet. Pagina quaeque complectitur undetriginta versus et in superiore margine rubris nume- rorum teuwzenf, u notis signata est, unde intellegitur reliquas has plagulas secundam olim et tertiam compagis cuiusdam fuisse. Lineae stilo ductae in primo et extremo paginae versu ad marginem pertinebant, in ceteris versibus suam quaeque literam extremam non trans-

Seneca de be- neficiis.