Ciceronis Ca- to et Laelius.
— 2—
ritatis accusarer, consului Fridericum Schaum, collegam olim in gymnasio Gissensi con- iunctissimum, qui nunc bibliothecarii Academici munere fungitur. Is quod saeculum membranae cuique attribuerit, nominis compendio addito(Sch.) una cum mea ipsius sen- tentia(R.) adscribam. Uterque tamen nostrum sentit, paucorum fragmentorum aetatem ex sola librarii manu divinari difficillime, pro certo confirmari omnino non posse. Formam singulorum foliorum ita significabo, ut centesimarum partium(metri Gallici) rationem ineam.
I. Primum omnium locum tenent fragmenta codicis Ciceroniani, cuius integra sunt folia quinque, unum mutilatum, pulcherrimae membranae, nitidissimae scripturae, longa duodeviginti c. p., lata tredecim, saec. X— XI K., saec. XI exeuntis Sch. et R. Versus stilo ducti, viceni singuli in pagina quaque, ad marginem non pertinent praeter binos primos et extremos(cf. Mannert, Miscell. de rebus diplomaticis, Norimberg. 1795 p. 4 sdd.); compendium inversae literae c pro syllaba con nusquam apparet(cf. Mannert J. I. p. 19 et 39); recentiore literae'r' forma, quae a Gallis ad Germanos propagata esse videtur, librarius nunquam utitur(ibid. p. 19). Diphthongus ae aut utraque vocali, ut in prae- clarum, aetate, Laelius, Scaevola, aut ę aut sola litera e scripta est(ibid. p. 22); oe invenitur in oeconomicus, coetum, coeteris, coeteros; semel prima m. scripsit ceterisque, altera correxit cęterisque, cf. Wattenb. Symb. ad palaeogr. lat. Heidelberg. 1866. p. 9; compendia scripturae neque permulta sunt neque difficilia lectu(Mannert I. l. p. 36. 37); vocalis i vulgo nota vacat; interdum puncto supra scripto, raro linea imposita notata est(I. l. p. 16 et 17); vocabula in extremo versu intermissa raro linea transversa indicantur(I. l. p. 17, adde tamen Wattenb. I. l. p. 36). Omitto enim quod et literae i nota et interpun- gendi signum saepissime nigriore colore a 2*% manu sunt appicta. Quodsi quis praecepta Mannerti locis duobus proximis allata iis, quae e superioribus colligi possint, refragari contendat et ob id ipsum codicem saec. XIVne potius quam XIye scriptum esse iudicet, signa non nego illa quidem(Cf. Wattenbach I. l. pag. 12), sed aetatem codicis uno alterove eius generis praecepto circumscriptam nolo. Rotundior literarum ductus, universus scripturae habitus, qui pressius Carolingianam, quam dicunt, aetatem sequitur, praeser- tim cum haud panca palaeographorum praecepta congruant, efficit, ut prolata sententia subsistam. Neque similitudo quaedam literarum, quam huic codici cum codice Germanico (Saec. XIII Iwain von Hartmann von der Aue, p. 34 nr. XCVII et tab. III, 1 apud Adrianum catal. codd. MSS. biblioth. Acad. Gissensis) intercedere animadvertit Schaum, permovere me potuit, ut sententiam mutarem. Apices enim literarum in exemplo illius codicis, quod Adrianus I. l. proposuit, tum praeacuti, ut literarum l, h, tum bifurci, ut literarum 1, b, denique ductus literarum artificiosiores multum a simplicitate nostri codicis abhorrere mihi videntur. Folia, quae supersunt, olim duarum compagum erant diversarum, quarum utraque dena folia octonariae formae complectebatur. Prioris compagis


