Cum his paucis mensibus Tycho Mommsen, clarissimus huius gymnasii rector, a me peteret, ut scholasticis sollennibus verno tempore instituendis nonnulla praefarer et post duos de Graecis scriptoribus libellos ab ipso et Steitzio editos vicissitudinis causa e Latinis literis, si videretur, commentanda quaedam sumerem, non invitum me hoc ne- gotium recepturum esse profitebar. Ita enim fore sperabam, ut et cum civibus meis et si qui foris animos ad nostras res advertissent, idonea occasione oblata communicarem novum quiddam, quod scire eos haud pigeret. Ne tamen magno hiatu mea me venditare temereque iactare putes,— disputabo in his pagellis de foliis quibusdam librorum manu scriptorum, quae in gymnasii bibliotheca inveni. Indicem igitur membranarum illarum, duarum in tabulis bibliothecae, cuius cura ad me delegata est, nulla fit mentio, hic pro- ponam; deinde virtutes, vitia, aetatem singularum, quoad eius fieri poterit, perpendam. His rebus peractis, ut ad libellum, cuius praescriptioni nomen meum sit appositum, ali- quid certe de meo conferam, pauca, quae ad criticam et grammaticam linguae Latinae artem attineant, addere conabor. Quam extremam disputationis partem brevi tempore conscriptam, ut oratores, quae in epilogo tractant, iudicum voluntati commendo, ita tamen, ut errati veniam, non liberationem culpae velim mihi concessam.—
Altero abhinc anno inter mediam turbam civilem omniumque rerum confusionem, dum librorum gymnasii inscriptiones in scidarum indicem, quem dicunt, refero, in armarii angulo quodam capsulam vidi formae quadratae eiusque generis, quo ad chartas geo- graphicas servandas uti solent. Quam cum perlustrarem, inveni duo et viginti fasciculos foliorum manu scriptorum iamiam explicandos. Hoc unum praepono, quod pro certo affirmaverim, folia illa scholae nostrae data esse dono a Georgio Kloss, medico, qui fuit olim in hac urbe, peritissimo, homine literarum amantissimo, veterum librorum investi- gatore sollertissimo, scriptore clarissimo. Nam nomen eius margini interiori capsulae appositum est, neque desunt homines, olim eius aequales, nunc superstites, qui pauca verba hic illic foliorum tegumentis appicta ipsius manu scripta esse testentur. In enu- merandis singulis codicibus eundem ordinem servavi, e quo collocatos inveneram; in aetate definienda numeros illos, quibus auctor muneris hic illic tegumenta notaverat, uon equi-
dem praetermisi unquam, sed alios saepe aut addidi aut primus posui. Qua in re ne teme- 1


