2
atque gens Atia Latina et genus et nomen duxit ab Atye Troiano. Unde apparet, quomodo nomen Atiorum scribendum sit, qua de re Pierius nonnullos antiquos Codd. sive Vel. Longi sententiam secutus bene refutatus est ab Heinsio probante Heynio aliisque; et adiuvatur haec scribendi ratio notissimis illis versibus Vergil. Aen. 5, 568 sq. Cf. Serv. ad h. l. et Dausq. in Orthogr. Idem scripturae usus melioris quidem aetatis Romanae in universum fuisse neque om- nino altera consuetudo in optimo quoque auctorum Codice praevaluisse videtur, e. c., ut ex multis unum afferam, Cod. Palimpsest. Instit. Gaii. Ceterum ex scripturae inconstantia et Marii Victorini p. 2457 praecepto C. L. ScuxkiPDERus in Gr. L. II., p. 444, longius progressus quam MaAxurros in Orthogr., qui contra ibidem ipse a se dissentit, nomen quidem Atilii una t scribendum esse iu- dicans, male coniicit, duas fuisse Atiorum gentes, Atiam et Alliam. Namque scribendi vicissi- tudo partim priorum temporum im his rebus fluctuantium errori, partim posteriorum pravae con- suetudini literas t, I rel. geminandi tribuenda est. Sane quidem exstiterunt duae gentes Atiae, altera patricia ab Atye oriunda, altera plebeia, côi cognomina Vari, Pauli, Balbi erant, sicut etiam ab Atiis discernendi sunt Accii, ad quos multi viri illustres inde ab Accio Navio pertinent, clari illi poetae, orator, pictor, sed horum nomen incorruptum scribendum est Accius, illius antem utriusque gentis Alius, et Atllius depravatum videtur perinde atque Actus et Actius, quemadmodum idem fere accidit in Natta, Nacca et Nacta(cf. Forcell. Lexic. s. v. Nacca), et in Accio Navio apud Ciceronem, Livium, Plinium, Valerium Maximum, ubi libri veteres variant Attus, Allius, Accius et Actius. Cf. Forcell. Lexic. s. v. Accius. Itaque quum omnino libri antiqui in nominibus propriis, siquidem satis est rationis contrariae neque quod rarum est optimae sunt notae, maxime vero Livii Codices, hac ipsa in re prope nihil auctoritatis habeant, neque ipsi quidem illorum scriptorum Mss. in eo nomine exarando sibi constent, immo farraginem inaequabilem effundant, alia autem eius rei monumenta fide digna deside- rentur atque Aüius et Accius certa esse nomina Romana videantur: iam Altus non minus quam Attius et Actius a Navio removendum esse neque optionem dari arbitror nisi inter Alius et Accius, quorum nominum utrum Navii fuerit, nonnihil quidem dubii relinquitur, sed augurem non ex Atia gente illa Troiana s. Latina patricia nec genitum nec denominatum(ex Atia plebeia plane non potuit) et nomen Accii genuinum esse, id ut multo ducatur proba- bilius, admodum suadent rationes expeditae. Verumtamen quae excepto nomine Atilii ab hoc loco aliena sunt, ea quasi per transennam dicta accipe, quum multum absit ut de tota horum nominum causa perquam complicata et difficillima uno velut ictu quidquam ad liquidum me perduxisse temere credam. Inter varios variis locis huius rei iudices laudasse me satis habeas A. Ma Scriptt. Nov. Coll. VI. P. II. p. 129 sqq.
Tum vero quod post Claudi foedissimum illud filius, a libris manu scriptis atque Edd. Vett. cunctis fere suffragiis e ceteris quidem Terentii comoediarum Didascaliis repudiatum, in Edd. nostris addi solet, id nominum Romanorum rationi atque eorum, qui apud Romanos artes scenicas exercebant, et origini et conditioni adversatur. Cf. quae Munvrus praeclare de ea re in Scholiis


