Aufsatz 
De Romanorum censura scenica. Accedunt variae de didascaliis Terentianis quaestiones partim chronologicae partim criticae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

in Terentium dixit. Is autem tametsi vulnus vidit, tamen non sanavit. Et profecto mirum videtur quod Fn. Durnxknus in Bibl. Crit. II., T. 2. vitia a Perleto repetita in Titulo Andriae correcturus illud intactum reliquit. Quodsi Tu. BExFErus in V. germ. Ter. Ann. ad Tit. Andriae putat, Flacci nostri patrem fuisse Claudii patricii libertum, is esse non potuit; alioquin enim lege latina in Titulo omnino dicendum erat: Flaccus Claudi liberti filius, ut Claudius patricius a Claudio liberto distingueretur; nam Claudii filius Claudii liberti filius esse non potest, sed Claudii patricii est. In nonnullis Praefationibus Donatus, quamquam et ipse auctoris manum non reddit, tamen saltim in re graviore non peccat, quum, quod ipsum vitii tollendi studium prodit, simpliciter, per se non vitiose et ita quidem rectius quam Didascaliae nostrae scribat Flaccus Claudius pro Flaceus Claudi filius, nam sane Claudius erat Flaccus noster lege manumissionis, qua liberti nomen et praenomen domini accipiebant. Recte autem BExvErus monuit, ellipsin v. libert. non fuisse in usu.

Quam facile vero aut ex ultima litera v. CLAVDI sive potius CLAVDII, quae forma in com- pluribus Codd. exstat, prima litera v. libert., sc. compend. L., aut si mavis, ex proximi vocabuli TIBIIS primis literis compend. LIB. eruitur. Utrumque si facere licet, et equidem per antiquae scripturae rationem quum licere tum alterutrum opus esse existimo, quanquam illud propter ma- iorem simplicitatem et faciliorem aliisque certe exemplis probabilem permutationem literarum I et L praefero: ut in nostra, ita in ceteris Terentii fabularum Didascaliis quinque vel CI. AVDI L. vel CLAVDI LIB. in posterum scribendum erit, unde demum consequimur quod semper quidem credebatur, Flaccum modulatorem revera fuisse Claudii patricii libertum, non tamen, id quod nunc quidem restituta re paene aequo iure censere poteris, sed ob expeditam rationem non censebis, filium Claudii cuiusdam, qui fuerit Claudii patricii libertus, ut emendandum esse tibi videatur: FLACCVS CLAVDI L.(LIB.) FILIVS. Indidem simul patet, quare librarius siglo L. cum CLAVDI conglutinato sive notis LIB. ante TIB omissis FILIVS intulerit et commentum in unum Codicem illatum a multis propagatum sit. Denique, ut hoc adiiciam, inter omnes constat, veteres in libris, praecipue in inscriptionibus v. lbert. non tantum perscri- bere, verum etiam vel scripturae compendio LIB. vel una nota L., quamquam hoc rarius factum esse videtur, saltem rarius invenitur, tam calamo exarare quam lapidibus incidere consuevisse. Quibus rationibus ductus in Titulum recipere non dubitavi.

Sed haec, si quid in literis leve est, inter leviora numero. Sunt enim graviora spectanda, quae quidem quo graviora esse cognovi, eo magis miror, a nemine adhuo animadversa esse aut perquisita. Primum enim non modo duae Terentii Editiones Venetae ¹) in Praefatione Donati

1) Venetas dico, quae in Biblioth. Academiae Gissensis adservantur quibusque utendi mihi copia erat, quum Gissae commorabar literarum studiis academicis operam daturus. Utraque est primae Edd. Terentt. aetatis(sec. XV.) et archetypa, fol., altera a. MCCCCLXXIX, altera a. MCCCCLXXXXVIII; et illa quidem continet Terentium cum Donati in eius comoedias quinque atque lo. Carronxn in Heautontimoru- menon commentariis, haec quum eundem cum iisdem commentariis tum etiam Lucanum cum commentario. Idem fere de iis valere videtur, quod Muretus de sua, a. MCCCCLXXVI Venetiis edita atque in Scholiis