Aufsatz 
De Romanorum censura scenica. Accedunt variae de didascaliis Terentianis quaestiones partim chronologicae partim criticae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

P. Terentii Andriae Titulus.

Aoræ LVDIS MEGALENSIBVS M. FVI.VIO M. GLABRIONE AEDILIBVS CVRVLIBVS. EGERVNT L. AMBIVIVS TVRPIO L. ATIILIVS PRAENESTINVS. MODOs FECIT FLACCVS CLAVDI L. TIBIIS PARIBVS DEXTRIS ET SINISTRIS. ET EST TOTA GRAECA. EDITA M. MARCEILO C. SVLPICIO COSS.

Ut hanc Andriae Terentianae Didascaliam post tot operas a viris doctis in ea collocatas, priusquam propositum meum attingerem, hic denuo recenserem recensitamque praemitterem, praecipue vero difficillimum illud, quomodo tollenda sit quae ex memoria in Didascalia nostra de anno actionis Andriae et ab Hieronymo in Chron. Euseb. Olymp. 150, 2. de anno mortis Caecilii Statii, huius fabulae censoris, prodita efficitur inter primam quidem actionem, cen- suram censorisque mortem temporis discrepantia, in quaestionem revocarem: non solum com- muni vinculo, quo id ipsum et quod inprimis mihi proposui ita inter se continentur, ut alterum ex altero quasi pendere videretur, sed etiam multis aliis iisque satis gravibus causis permotus sum.

Etenim tum in hoc tum in ceteris comoediarum Terentianarum Titulis falso interponi solet coni. et inter Aedilium, Actorum et Consulum nomina, quippe quae Terentii et Donati Codicum atque Editionum principum auctoritate consensuque maiore sine copulativis efferenda sint inscriptionum aliorumque eiusmodi monumentorum more, quo vel ipso etiam Claudi pro Claudii exarare malui. Cf. Bentl. ad Terent. Andr. 2, 1, 20. Unus Bentleius sibi constat in hac particula e Didascaliis eiicienda, praeterquam quod in nostra inter Aedilium nomina eam inseruit.

Neque minus calamo errare videntur, qui in nomine Atilii t geminant, quod praeter alia

documenta certissima ostendit vel versus Martialis 9, 86: 3 Languidior noster si quando est Paulus, Alili. Haec enim literae geminatio neque in numis(cf. Eckh. D. N. V. T. 5, p. 146) neque in aliis,

monumentis antiquis tantum non omnibus reperitur. Cf. Grut. Ind. nom. propr. Accedit quod

Atilii dicti sunt ab Atiis, ut alia huiusmodi gentilia orta sunt ab aliis(cf. Sigon. de Nom. Rom. s. v.), 1