Aufsatz 
De Homero, religionis auctore et varia deorum, quos finxit, origine : Part. II
Entstehung
Einzelbild herunterladen

21

sive exhalationes maris, ei subministret, easque deinceps in pluviam resolutas cum om- nibus aquis in suum regnum(mare) recipiat asservet et quasi equos fatigatos seponat, donec vapores rursus exhalati¹) in nubesque conversi equorum more et nomine iterum atque iterum Jovi officia sua praestent. Similiter explicare mihi posse videor, cum Od. XI, 315 Otus et Ephialtes, qui iidem Neptuni erant filii, ut cœlum aggrederentur, Ossam Olympo imposuisse dicuntur, quod, mea quidem sententia, allegorice accipiendum est, neque aliud nisi tempestates procellasque significat, quae summa imis miscere fluctusque maris montium instar tollere et ad sidera ferre solent.

Huc denique spectat, quod Neptunus praecipue Aegis, urbe Boeotiae, colebatur ²), quod nomen sicut alyueο, alpeg(procellae) et similia ad mare spectantia, a vocabulo alt ductum est, quare suspicari licet, clipeum illum Aegida non minus ad Neptunum quam ad Jovem pertinere, et quoniam natura inanimata ei pariter ac Jovi obnoxia exultando quasi ejus triumphum illustravit ³) et ornavit, profecto Jovem et Neptunum prorsus inter se similes ac pares et ex iisdem naturae viribus esse ortos, manifestum est. Sed utrique similis quoque est Pluto.

XI.

Caliginosus ac terribilis ille deus, cui in partitione mundi regnum inferorum obtigit (II. XV, 187), sicut ejus fratres, naturae viribus originem suam debet, quas veteres unam personam finxerunt fictamque divinitate donaverunt. Quam similis Jovis sit, vel inde patet, quod adeo Zsdg xd6 νiog sive acτανννοος appellatur(II. IX, 457). Sed grae- cum ejus nomen usitatum est AO0%, pro quo apud Homerum plerumque forma Alôy* vel Alôcvsuös reperitur, quae nomina sine dubio a verbo obsoleto elèch cum a privativo) ducta, sicut adjectivum deloyg invisibile significant et tam de rebus, quae non videntur, quam de locis adeo obscuris et nebulosis, ut nihil ibi conspici possit, dicuntur, quod

¹) Camann I. I. S. 174: Der Grund dieser Ansicht lüsst sich wohl darin finden, weil die Wolken sich aus den aus dem Meere aufsteigenden Dünsten bilden und weil sie ihren Bestandtheilen nach dem Meere sehr verwandt sind. COf. Cic. N. D. III, XII, 31. III, XIV, 937.

²) Il. XIII, 21. Od. V, 381. Camann. 1. 1. S. 175. Preller. 1. l. B. I. S. 358. Strabo II, 386.

³) II. XIII, 25 30.

4) Etym. M. s. v.