— 20—
mare plerumque causam esse dicunt¹), quapropter etiam Ieroaiog dicitur(qui saxa per- cutit ²). His accedit, quod Il. XIII, 563. XV, 174. XX, 144. Od. IX, 536 et alib. nominatur xuœνoxairys, quod epitheton ei sane propter violaceum sive purpureum colo- rem maris tributum est.
Quid multa? Videmus eum iisdem fere ac Jovem muneribus fungi: apparet enim Od. V, 91 vsptilag Guvde⸗) et xντον ταςꝑεα ac ventorum nubiumque dominus, sicut ipse Jupiter, neque non tonitruum haberi potest, quum nihil impediat, quo minus firmissimam illam ejus vocem suspicemur significare tonitru, sicut sunt, qui tridentem, perpetuum ejus insigne, dicant fulmen significare, quod fulminis figuram habens plerum- que conspiciatur.
Quae quum ita sint et quum praeterea Neptunus ubique se talem praestet, ut plane eum intelligas esse Jovis fratrem et, ut ita dicam, regiminis consortem, jure quaeritur, qui fieri potuerit, ut II. VIII, 440 famuli ejus ageret partes. Scilicet ibi narratur Jovis curru in cœlum evecti Neptunum et equos solvisse et currum famulorum more suo in loco collocasse. Difficile est id interpretatu; at omnis difficultas fortasse diluetur et tolletur, ubi verba Homeri Od. XI, 255 in auxilium vocaveris. Duo ibi Neptuni filii quoque dicun- tur deοdν 1ug geyd⁴οαο. Sunt, qui censeant eos propterea ita vocari, quod fuerint reges 4). Reges concedo posse dici Jovis ministros, quoniam ejus et sacerdotes erant, sed alia mihi conjectura probabilior videtur. Quid enim impedit, quominus eorum memo- res, quae supra de Iride dicta sunt, similia et hoc loco suspicemur. Suspicati enim sumus cam Jovis famulam propterea dici, quod ei alimenta(aquas) subministrare vide- retur. Cur autem de filiis Neptuni, qui mare significans, omnium aquarum idem est fons et auctor, non idem dici possit? Cur non de Neptuno ipso? Fac enim, ut Jupiter, qui mos deorum erat(Il. V, 353, 185), nubibus tanquam curru equisque vectus fingatur, poterisne mirari Neptunum ejus dici ministrum, quum nubes, quae quidem sunt vapores
1
¹) Humbold. Kosm. I, 253 sqd. Hom. Od. IV, 507. Camann Vorsch. S. 1738: Er ist auch der Ur- heber des Erdbebens, was sich sehr natürlich erklären lässt, weil das Erdbeben sich am häufigsten auf Inseln oder in der Nähe der Meereskiisten zu zeigen pflegt.
²) Pindar. Pyth. IV, 138. Preller I. I. B. I. S. 356.
*) II. Xv, 209 dicitur 760, à 0O08 α ινμ xεκραιρμιανοο οh. Cf. Camann I. l. S. 172: Ja er stellt sich selbst dem höchsten Gotte gleich.
4) Crus. ad Od. XI, 455.


