Aufsatz 
De Homero, religionis auctore et varia deorum, quos finxit, origine : Part. II
Entstehung
Einzelbild herunterladen

19.

prodere videntur, sed etiam omnia, quae de iis ab Homero referuntur, satis demonstrant utrumque ad eandem stirpem pertinere ac Jovem Junonemque neque aliud significare, nisi vires naturae praecipue in aquis aëreque conspicuas, quod in singulis docere nunc meum ese duco.

X.

Neptunus graece dicitur IToosεε⁸ινν quod nomen Clemens Alexandrinus his verbis utens: Ti pdo Orονποτεεοοων ⁶ει⁸ννι dy is odolc ix rijg r6οεανς ⁶eοωμσστονσιοιννν) a vocabulo x⁶⁶ις ductum esse censet, quod potum significat et ex eadem radice repeten- dum est, ac vocabula xrog, zorlgecv, xoraxος²), quae omnia liquidum fluxumque si- gnificantia, et de aëre et de aqua intelligi possunt.

Jam supra diximus Neptuno in partitione mundi ³) obtigisse imperium maris, quare ei non tantum metonymice nomen maris saepissime, sed etiam multae virtutes tribuuntur, quae non nisi in maris indolem quadrant. Sie ei, quum de Graecorum impietate quere- retur II. VII, 460, murum a Graecis exstructum permittitur diruere et tali modo qui- dem, qui cum fluctibus maris ædificia etiam firmissima subvertentibus consentaneus est, quod ex Hom. Od. IV, 506 perspicitur. Deinde ei tribuitur vox fortissima insuperabilis II. XIII, 45, quod, nisi ad fluctus maris summo cum strepitu atque fragore ad litora fractos æstumque maris retuleris, haud scio, quid sibi velit. Certe eadem de causa Amphitrite, dea maris, vocatur Od. XII, 98 geydorovos, magna suspiria ducens, quem- admodum de mari II. XIV, 394 dictum est: oörs dαα⁴οmσ⁸ aνμα τονσ Sodg drt εοοσοv.

Huc spectant sine dubio illa epitheta, quae Neptuno plerumque adjiciuntur, quae- que in maris tantum indolem quadrant atque naturam, velut cum II. VIII, 201 et alib. vocatur Evvoolαos, Evvoolxbwv, quod quum legeris ac perpenderis ea, quae Il. XX, 27 dicta sunt(krlvags Palav), facile mecum ad terrae motus referes, quorum

¹) Clem. Alex. Protrept. V, 64. ) Preller I. l. B. I. S. 352. ³) cf. H. W. Stoll. Die Götter u. Heroën des class. Alterthums. Lg. 1858. B. I. S. 219. Jahrbb. für class. Phil. 1859. S. 542. II. XV, 189. 3*