— 18—
Quae quum ita sint, mirum non est, cur Juno(II. IV, 8. 25 et alib.) dicta sit Ar- giva Argisque praecipue sit culta. Argos scilicet ab Homero II. IV, 171 x04tJov vocatur, quod inopiam fluminum, fontium et omnino aquarum significare Apollodorus testatur ¹), quum et idem Argivorum terram dννον ντανροαοσανν Sdicat, quod dictum testimonio Eustathii confirmatur ²):* r ‿usrat dννν zore elvxl. Certe eadem erat causa, cur Danaus, qui et ipse incolis fontes monstravit et per filias suas exquirendos curavit), eorum rex factus sit. Quis autem miretur ab incolis terrae inopia aquarum pressae imprimis deam esse cultam, quae aëri humido, imbrium, et proinde omnium aquarum omnisque humoris quasi fonti, praeerat, imo vero, quae erat ipsa olim ille aör humidus, ipsa ille fons, ab hominibus tamen indole personae divinae donata. Propterea et Pau- sanias IV, 15 Hoag slvdd i pijy dixit; ubi tamen, si quem offenderit, siccitatem tum demum irrepisse, cum Junoni jam esset terra addicta, Neptuno abjudicata, perpendat primo, Pausaniam non nisi quae fama hominum ei tradita fuerint, narrare ipsumque non omnibus se sibi traditis fidem habere, esse professum ⁴), deinde, ubi de rebus, temporis vinculo adeo non obnoxiis, agatur, temporis consecutionem facillime posse confundi.
Quo modo autem Jupiter et Juno, quum idem fere significare dicantur, inter se differunt? uter eorum superiorem uter inferiorem aérem significat 5)? Equidem his quaestionibus, quum nullius fere momenti esse videantur, supersedere possum. Persua- sum autem mihi habeo, utrumque numen aliquando apud diversos populos eandem qui-
dem significasse rem, sed diversa habuisse nomina, populis autem deinceps, nescio quo
casu, conjunctis religiones quoque eorum coaluisse remanentibus tamen nominibus.
Postremo autem facile fieri potuit, ut eam et deorum et religionis conjunctionem specie matrimonii fingerent.
Sed praeter eos in Homeri carminibus duo praeclari Jovis fratres saepissime memo-
rantur, de quorum natura atque indole quaestio paulo accuratior instituenda esse videtur,
Neptunum dico et Plutonem. Eorum non tantum nomina graeca naturalem originem
¹) Apollod. Bibl. B. I, 4. ²) Eustath. ad Hom. II. IV, 171.
³) Apollod. I. I. B. I, 4 cf. C. F. Hermann. Die Hadeskappe S. 4 idem de Danaé censet. Strabo c 221, 20.
4) Pausan. II, 17, 5.
5) Welker. Götterlehre. B. I. S. 379.


