Aufsatz 
De Homero, religionis auctore et varia deorum, quos finxit, origine : Part. II
Entstehung
Einzelbild herunterladen

22

genus dicendi apud poëtas, et graecos et latinos, maxime est usitatum ¼1). Aioyg autem, quem personae divinitatisque dignitate quasi donaverunt, illum locum significat, quem nemo vivus unquam conspexit, quoniam, ut ex II. VIII, 16 et Od. XI, 155 sequi videtur, sub terra situs est, ubi animi mortuorum quasi e conspectu hominum erepti degunt. Locus ille igitur duplici de causa, scilicet quoniam nec ipse, nec mortui ibi versantes ab hominibus vivis conspiciuntur, invisibilis, tenebrosus, nebulosus fingitur, quod praecipue ex Homeri Od. XI, 155 patet, ubi Ulixis mater filium audacem ac temerarium com- pellat hisque verbis quasi increpans alloquitur: réxvov 2²⁶⁴eν, τπ ε dad Sou sodevra,&cος 2ανο αεαν d rdds Gοεοσυν ε⁵ονεα, ubi vocabulum"*οεεε, quod Od. XII, 80 specui tribuitur et de specus caligine intelligendum est, tamen simul, quoniam idem est atque deodetg sive deoosloͤmg, de aëre, et quod per se patet, de Jove cogitare impellit. Tenebrae autem hominum animos adeo commovere ac terrere solent, ut varia portenta ac prodigia saepe sibi per eas conspicere videantur, quod veterrimis Graeciae incolis accidisse, propter puerilem eorum sentiendi modum, profecto mirum non est. Neque mirum est eos numinis aliquid in tenebris conspexisse idque specie atque indole humana praeditum credidisse. Erat autem ille deus caliginis non ipse tantum, sicut omnes res ad eum pertinentes, invisibilis, sed etiam facultate utebatur omnes et homines et deos illis rebus utentes invisibiles reddendi. Haec facultas praecipue galeae ejus notae inerat, quam Minerva, ut e conspectu hominem evanesceret, induta est II. V, 845.

Altera vis naturae, quae quidem non tam vis quam terror naturae vocari potest, in Plutonis persona conspicitur, mortem dico. Mortem scilicet omnes fere populi per- sonam, et quoniam duram atque asperam ejus manum effugere nemo mortalis potest, quoniam igitur invincibilis est omnes enim homines et opulentissimi et sapientissimi ei obnoxii sunt personam potentem hominibusque longe praestantiorem ideoque divi- nam fingere solent. Hujus personae horribilis partes apud Homerum Plutoni mandatae sunt. Probatur id ex Il. IX, 158, ubi verba: Al roν⁴ν⁴εαεaονςς 1 dôdαάα ο haud scio, quomodo interpretari velis, nisi ad mortem retuleris, quod quam necessarium sit, magis etiam perspicuum erit, ubi versum subsequentem contuleris. Vocatur ibi Pluto SooroëG d2⁴νν ετνμιμοτ%ο dædvrcν. Quid vero homines magis unquam aspernati sunt quam mortem?

¹) Virg. Aen. II, 19: caecum latus pro caliginosum latus. cf. Aen. II, 305. 397. Phaedr. I, 1, 10. Od. III, 88. 184.