Aufsatz 
De Homero, religionis auctore et varia deorum, quos finxit, origine : Part. II
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

significare potest, nisi conjunctionem virium naturae, qua terrae fertilitas efficitur, auge- tur, quemadmodum in terris prope circulum aequinoctialem sitis calore solis conjuncto cum uberrimo imbrium humore plantae subito e terra procreari celerrimeque crescere et florere dicuntur? quare jam in veteribus erant, qui totum hunc locum esse de rena- scente vere intelligendum, contenderent, velut Porphyrius¹); quae conjectura minime absurda ei videbitur, qui versus Virgilii legerit in carm. Georg. II, 325, ubi de rena- scente vere locutus haec adjungit:

Tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether

Conjugis in gremium laetae descendit et omnes.

Magnus alit magno commixtus corpore fetus. ²)

Neque vero aquam tantum personam factam, sed etiam aérem ³) se Jupiter exhi- bet. Jam ex nota illa partitione mundi) id perspicuum est, ubi ei imperium aöris et coeli obtigit, ut legitur apud Hom. II. XV, 192: Zeug O' Aax ouoανν sεοσν εναεεέοι acœ veᷣꝙεαπ,⁶Gο, sicut aliis locis dicitur& αεεοιι»adov II. II, 412. XV, 610; dorεοπνν⁸ Il. XIII, 243 XII, 275. I, 580, quia omnia portenta resque mirabiles, quae in aëre abrisque motu gigni videmus, a Jove repetuntur, velut fulmina et tonitrua, quare vocatur saepius rsoriαεςαανυo, doyitœαννο, οννοονοᷣπομ, 2νεατi d νε‿ιαμέενι, dνoxc Zsu˙g) Eadem probabilis videtur esse causa, cur aquilam, quum in altissimo aëre plerum- que versetur altissimisque in rupibus niduletur ideoque praecipue aëris incola) vocetur, ei perpetuum comitem poòëta adjungit, velut Il. XII, 219. 222. VIII, 260. Od. II, 146. Vocabulum aquila autem, graece derdg, sine dubio ex eadem stirpe ortum est, ac vocabulum dijo, utrumque enim a verbo ãy, quod significatflare« ducit originem). Eo referre non dubito fabulam de Iride, quae in Iliade Jovis nominatur nuntia ac famula,

velut II. XI, 184. XV, 142. XXII, 195 XXIII, 64 cf. Hes. Theog. v. 780. Iris autem

¹) Crusius ad II. XIV, 345. cf. Welker. Götterlehre B. I. S. 369.

) Forbiger ad Virg. Georg. II, 325. cf. C. O. Müller. Prolog. S. 343.

³) Bäumlein I. l. S. 447..

4) Vide. Preller. Gr. Myth. B. I. S. 46: Das Wesentliche dieser Theilung ist die Dreitheilung, wie sie in dem Wesen der Naturreligion begründet ist.

5) Camann I. 1. S. 167.

6) Voss. Myth. Br. B. II. S. 85.

7) Doederlein. Homer. Glossarium I, 2.