dulcem liquorem gustaremus, via quasi investiganda atque munienda erat, qua ad illos per- venitur. Rivuli autem fluviique, ex quibus adhuc hausimus, certissime ad fontes illos ducere videbantur. Sunt autem illi fontes, ex quibus inprimis haurire sententiaeque nostrae testimonia sumere nobis proposuimus, carmina Homeri. Etenim deprehenduntur apud Homerum innumerabiles loci, quorum vim atque potestatem nullo modo neque mente comprehendere neque explanare poteris, nisi statueris, poëtam carminum argumen- tum ex popularium suorum sacris disciplinis petiisse, quae maxime perspicua religionis naturalis indicia produnt¹). Quod ut probetur, haud ineptum esse duco nonnullos locos ex illis carminibus proferre, quibus de domo Saturni, videlicet Iove ejusque uxore, fra- tribus, filiis filiabus sermo est quosque Graeciae gentes, quamquam Homeri tempore erudi- tione cultuque maxime profectae longeque ab illo tempore remotae erant, ubi vires natu- rales in deos convertebant, naturas augustiores et, ut ita dicam, diviniores insolitisque virtutibus ornatas credebant, tamen innumerabilia in se habere videmus indicia, ex quibus patet, eos omnes primo fuisse vires naturae, quos deinde humana et mente et specie donatos denique ad coelum divinitatemque Graeci extulerint. Sed in singulis singula perscrutemur.
VIII.
De Jove inprimis agendum esse videtur, qui quamvis Homeri tempore summus sit deorum habitus, solis superciliis suis omnia gubernans omnia regens, tamen ab ipso poëta ita fingitur, ut satis discerni possit, eum per varios vitae cultusque gradus variasque post morum mutationes id esse auctoritatis atque potentiae adeptum. Probari id videtur fabula de colloquio Jovis Junonisque ab eodem poëta ²) narrata, ubi Iupiter uxorem suam ali- quando saevis poenis, ne dicam suppliciis, affecisse, tum temporis autem minas tantum jactavisse narratur. Etiam tum tyrannus quidem erat, ut cum Vossio ³) dicam, at lenior longeque clementior factus. Praeterea reperiuntur in eo satis multa, quae ejus originem naturalem redolent. Mitto huc referre ipsum nomen Zsug quamquam sunt, qui quasi ver- bis ludentes, nomen et omen esse credant nomenque ipsum ex origine naturali repetere
¹) Schaaf. Mythol. der Griechen u. Römer p. 13. 2) Hom. II. XV, 16. ²) Voss. Myth. Br. B. I. S. 20.


