Aufsatz 
De Homero, religionis auctore et varia deorum, quos finxit, origine : Part. II
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

studio partium ducti omnis generis criminationes in philosophis, sive omnino in ethnicis, quos dicunt, cumulabant, fides habenda non sit, perpendas velim, eos utique studio par- tium, sive potius dicam, interna religione ductos quidquid iis absurdi exprobrare possent, diligentissime ac religiosissime collegisse eoque consilio diffudisse, ut eos erroris con- vincerent, convictos melioribus praeceptis imbuerent imbutosque ad coetum Christianorum perducerent. Fac autem, ut falsas criminationes et verbis et litteris disseminaverint, quis non videt, quantopere suo ipsorum consilio operaeque repugnassent? Maxime enim veren- dum erat, ne malignae calumniae insimulati ignominiosam repulsam tulissent atque oleum et operam, ut dicunt, perdidissent. At nusquam legimus eos calumniae esse convictos.

Sed his breviter monitis ad Heraclitum revertendum esse censeo, qui igni prorsus eandem vim tribuit, quam ceteri philosophi, ut supra vidimus, aquae aöërique tribuerunt. Jure tamen miramur, cur homo philosophus adeo gravis adeoque austerus tam absurda,

quae nobis quidem videntur et a Cicerone¹) merito delirantium somnia dicta sunt, non tantum crederet, sed etiam doceret suisque popularibus etiam atque etiam commendaret. Minus autem, puto, mirabimur, ubi reputaverimus, quam facile fieri potuerit, ut vir, qui jam puer suae gentis disciplina religionisque praeceptis imbutus, quum ubique videret Vulcanum ignis ipsius omniumque igne adhibito confectarum rerum auctorem esse habi- tum, atque religiose sancteque et fere semper igne adhibito, velut lapadophoria ²) illa apud Athenienses usitata cultum, eo perduceretur, ut sibi persuaderet, revera non esse Vul- canum, illum Jovis Junonisque filium, quem quidem contritione aëris(Jovis), velut ful- men, ortum esse fabulantur, sed ignem ipsum, qui tot in rerum natura tantosque ac tam mirabiles effectus haberet, ut et nova procreandi et procreata rursus delendi in se haberet vim. Unde facile fieri potuit, ut quem ad modum ejus majores igni divinas inesse vires crediderant eumque deum deique summi filium sibi finxerant, et ipse deum omniumque

rerum auctorem putaret.

VII.

Sed vereor, ne longius, quam par est, ab instituto propositoque nostro aberrare videamur. Sed videmur tantum, nam priusquam fontes, ut ita dicam, sacros adiremus eorumque

¹) Cic. N. D. I. XVI, 42. ) Herod. VIII, 89. Creuzer Symb. B. I, S. 151.