Aufsatz 
De Homero, religionis auctore et varia deorum, quos finxit, origine : Part. II
Entstehung
Einzelbild herunterladen

0

ipsum secutus est Lactantius ¹), quia intelligere non potuit, sicut hodie quoque nemo intelliget, qui fieri potuerit, ut rudis materia, aquam dico, ipsa ne vitam quidem men- temque habens, res innumerabiles easque et vita et ratione praeditas procreare posset, nisi personam superiorem statuisset, quae ad procreandas ceteras res aqua velut instru- mento et materia usa esset ²).

In suam autem sententiam Thales ejusque discipuli quam facile incidere potuerint, is plane intelliget, cui verba Homeri, qui erat communis omnium Graecorum praeceptor, Il. XIV, 246νεαας παe νντμεα τεvx³) ante oculos sunt. Ibi Oceanus metonymice pro aqua positus est, quapropter Heynius hunc locum interpretans vocabulum xẽντεν non vero probante Vossio a rd advura ducere videtur, ita ut Oceanus auctor(origo) omnium rerum dicatur. Dicunt alii quidem referendum id esse ad deos, ita ut Oceanus dicatur genitor omnium deorum, velut Jl. XIV, 202: Qasavduvrs, d*ν έμνυνειασαανυƷ sed eae interpretationes non ita inter se differunt, ut non per utramque liceat suspicari Thalem asseclasque ejus inde praeceptorum suorum primordia hausisse.

b)

Pari fere modo Anaximenis praecepta orta esse videntur, qui teste Cicerone) infinitum aëra docebat esse, ex quo omnia gignerentur; gigni autem terram, aquam, ignem, tum ex his omnia. Idem Cicero alio loco) ait: Anaximenes aëra deum statuit. Ciceronem autem sine dubio secutus, iisdem fere verbis Minutius Felix) ejus prae- cepta haec nobis tradidit: Anaximenes deinceps et post Apolloniates Diogenes aëra deum statuunt infinitum et immensum. Diligentissime, ac paene dicam, religiosissime hujus

¹) Lact. Inst. I. V. haec dixit: Thales Milesius, qui unus e septem Sapientum numero fuit, aquam esse dixit, ex qua nata sint omnia; Deum autem esse mentem, quæ ex aqua cuncta formaverit.

2) August. Civ. D. VIII, 11.

³) Preller. I. I. B. I. S. 27 ait:So dass Thales im Grunde nur die älteste Ansicht der Griechen aus- gesprochen hätte. Diodor. Sic. I. 12. 25. Nægelsbach. Hom. Theol. S. 72. Plut. plac. phil. I, 3. Heynius ad II. XIV, 202.

4) Cic. Quæst. Acad. II, 37.

6) Cic. N. D. I. X.

6) Minut. Fel. Octav. 18 et 29 cf. August. Civ. D. VIII. II: qui omnes rerum causas infinito aöri dedit, nec deos negavit aut tacuit: non tamen ab ipsis atrem factum, sed ipsos ex aöre ortos credidit.

Lact. Inst. I. V. J. Firm. Mat. err. fals. rel. c. 4. 2