Aufsatz 
De Homero, religionis auctore et varia deorum, quos finxit, origine : Part. II
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

VI.

His accedit, id quod summi momenti esse videtur, argumentum ex historia philoso- phiae, quam dicunt, sumtum. Etenim erant apud Graecos varia philosophorum genera, ex quibus inprimis huc illi spectant, quos physicos dicunt, quoniam r*ν νοιmν, sive natu- ram, omni studio perscrutari, et omnium rerum quae sit causa, quae origo exquirere sibi pro- posuerant ¹). Ii fere omnes sententiam firmiter tenentes:ex nihilo nihil fita«, unam certam materiam statuerunt, ex qua, quum ipsa aliunde orta non sit, omnes universi orbis ter- rarum res ortas sive genitas esse docuerunt. Quae materia, quum ex ea omnia procreata sint, ipsa vero neque creata sit neque intereat, proinde aeterna sit, divinis viribus prae- dita sit necesse est; nam personam aliquam creatricem, sive deum praeter illam materiam extitisse, neque docuerant, neque, si docuissent, alius deus esset, nisi qui prorsus ex- rebus naturae penderet, proinde deus non esset.

a)

Princeps horum philosophorum est Thales Milesius, qui teste Aristotele ²) materiam illam, sive ut Cicero ait, initium omnium rerum aquam esse docuit. Sunt haec fere ejus verba: Gaaijg, d rijg rouxrs doxnyòg uοdꝓtag, döco lwad ifde(sc. ru d x½νν)(di œ rijv pijy g' Toͤarog Ursꝙ*ſuœo sluαe) 1α⁴νυ ⁷εσ̈σα*ν dπααπm²w¹], roν xdντιν οσν 1)νn roo†2.νν Spodv odoxν αdd 16 εοωμν ε roνoulꝙν⁴eρμεένν, rd S'ε& ou plyverat roör 2orly doxih dvrcv, cet. Quibus ex dictis Thalem solam aquam omnium rerum causam effectricem putavisse satis est perspicuum et merito Ciceronis sen- tentia a viro docto ³) reprobatur, quam his verbis enunciat):Thales Milesius, qui primus de talibus rebus quaesivit, aquam dixit esse initium rerum, deum autem eam mentem, quae ex aqua cuncta fingeret. Non enim docuit Thales Deum et aquam fuisse initium rerum, sed solam aquam. Equidem non Thalem, sed Ciceronem censeo illud ad-

1

didisse vel alium, cujus fortâsse sententiam secutus est ipse, quemadmodum sine dubio

¹) Müller. Proleg. S. 100.

²) Arist. Met. I, 3 cf. Plut. Placit. phil. I, 3. ³) Ritter I. l. B. I. S. 208.

4) Cic. N. D. I. X.